Isaiah 37:38
Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo. + 37.38 Filii ejus. Invidentes secundum traditionem Judæorum Asaraddon, etc., usque ad reservatus a filiis in templo Dei sui occidendus. Ararat. HIER. Regio Armeniæ campestris, per quam fluit Araxes, incredibilis ubertatis, ad radicem Tauri montis, qui illuc usque tenditur. Arca vero Nœ non ad montes generaliter Armeniæ delata est, quæ appellata est Ararat, sed ad montes Tauri altissimos, qui imminent campis Ararat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 19:36et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.
2 Chronicles 32:19Locutusque est contra Deum Jerusalem, sicut adversum deos populorum terræ, opera manuum hominum.
Ezra 4:2et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis: Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos, quærimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc. + 4.2 Ædificemus vobis. ID., ibid. Cum affectant hæretici auctoritatem sibi prædicandi inter catholicos tribui, etc., usque ad in aperti persona hostis accerrime impugnavit. Non est nobis. Non est hæreticorum ædificare Ecclesiam a qua sunt alieni, sed tantum eorum qui Christo vero regi et sacerdoti adhærentes, principes patrum vocari meruerunt, et pro pia cura quam habent erga eos qui Christum videre desiderant.
Isaiah 14:12Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? + 14.12 Qui mane oriebaris. HIER. Hi sunt falsi apostoli, etc., usque ad et in lateribus aquilonis, in frigidis.
Isaiah 36:18Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum?
Isaiah 37:10Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes: Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum.