The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 9 › Genesis 9:2

Genesis 9:2

Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt. + 9.2 Et terror vester, etc. GREG. libr. II Moral. c. 11 Potentibus viris magna est virtus humilitatis, etc., usque ad quo non suam gloriam, sed subditorum quærunt utilitatem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the fear of you and the dread of you shall be upon every beast of the earth, and upon every fowl of the air, upon all that moveth upon the earth, and upon all the fishes of the sea; into your hand are they delivered.

In Context

1Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. + 9.1 Benedixitque Deus Nœ et filiis; etc. Crescite et multiplicamini. Homo in terrorem cæteris animalibus præponitur, in solatium transactæ vindictæ, et ne pauci homines a pluribus bestiis opprimantur, et sciant se irrationabilibus, sed non rationabilibus dominari.

3Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

Read all of Genesis 9

Cross References

Genesis 1:26et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. + 1.26 Faciamus hominem. AUG., ibid., c. 19 Insinuatur pluralitas personarum Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et statim unitas deitatis, cum dicitur: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei, non Pater ad imaginem tantum Filii. Non enim vere diceretur ad imaginem nostram; sed ita dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei, ac si diceretur ad imaginem suam. Cum autem dicitur ad imaginem Dei, cum superius dictum sit, ad imaginem nostram, significatur quod non agit pluralitas personarum, ut plures deos credamus, sed ut Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum accipiamus. Faciamus hominem. BEDA, in Hexæm. Apparet quare dictum sit ut cætera fierent, etc., usque ad sed ut veram post mortem se carnem recepisse monstraret. Et præsit, etc. AUG., lib. III de Gen. c. 20 Notandum etiam quia cum dixisset ad imaginem nostram, continuo subjunxit: Et præsit piscibus maris et volatilibus cœli. Ut scilicet intelligamus in hoc factum hominem ad imaginem Dei, in quo irrationabilibus antecellit. Id autem est ratio, vel mens, vel intelligentia, vel si alio nomine commodius vocetur, in quo scilicet contemplandæ veritati inhæret.

Genesis 2:19Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. + 2.19 Adduxit ea, etc. AUG., l. IX de Gen. ad litt., c. 14, tom. 3 Non sicut venatores, vel aucupes; nec jussionis vox de nube facta est, quam rationales animæ intelligere solent; hanc enim naturaliter non intelligunt bestiæ, vel aves, etc., usque ad terra esse creata intelliguntur. HIERON. Videtur primam linguam humano generi fuisse Hebræam, quia nomina quæ usque ad divisionem linguarum in Genesi legimus, constat esse illius.

Leviticus 26:6Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. + 26.6 Et gladius non. ISICH. Quia pax erit in finibus vestris; modo ex concupiscentiis sunt bella et lites.

Job 5:22In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis. + 5.22 In vastitate et fame. Vastitas es gehenna quæ foris, etc., usque ad ut in articulo mortis ejus impetus non horreat, subditur: Et bestias terræ. Quæ tempore mortis ad rapiendas animas effrenantur, sed sævientes non timet, qui blandientes secutus non est: et initium retributionis est, in obitu securitas mentis. Cum autem bene vivitur, cavendum est ne quis despectis cæteris de singularitate glorietur, sed sociale bonum recogitet, unde addit:

Psalms 8:4Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti. + 8.4 Quoniam videbo. Præ Judæo, spiritu. Cœlos tuos, apostolos, videbo præsentialiter in posteris; hoc bene convenit primitivis. Opera digitorum tuorum. Quia cooperatione Trinitatis perfecti, quæ significatur in tribus digitis hic, ut ibi: Qui appendit tribus digitis molem terræ. Isa. 40. Et per eos, Lunam et stellas quæ tu fundasti. Non illi. 1

Ezekiel 34:25Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 9:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 9:1Genesis 9Genesis 9:3 →