Genesis 9:16
Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
Cross References
Genesis 9:9Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos: + 9.9 Ecce ego statuam pactum, etc. Testamentum posuit Deus inter se et homines et omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio, arcum scilicet, qui apparet in nubibus, qui nunquam nisi de sole resplendet. Illi enim non pereunt diluvio separati ab Ecclesia, qui in prophetis et in omnibus sanctis Scripturis, tanquam in Dei nubibus, agnoscunt gloriam Christi, non suam quærunt. Sed ne adoratores hujus solis intumescant, sciant ita Christum significari per solem sicut per leonem, per agnum, per lapidem, similitudinis causa, non proprietatis substantia.
Genesis 17:13eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.
2 Samuel 23:5Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet. + 23.5 Nec est. RAB. Qui in lege Domini meditatur die ac nocte, fit tanquam lignum quod plantatum juxta aquas dat fructum suum in tempore suo, et quæcunque faciet prosperabuntur.
Isaiah 54:8In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.
Jeremiah 32:40Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere: et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me. + 32.40 Et timorem meum dabo in corde eorum. ID. Sic liberum donat arbitrium, ut timor qui tribuitur ex gratia sit largitoris.
Ezekiel 37:26Et percutiam illis fœdus pacis: pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.