Genesis 9:9
Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos: + 9.9 Ecce ego statuam pactum, etc. Testamentum posuit Deus inter se et homines et omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio, arcum scilicet, qui apparet in nubibus, qui nunquam nisi de sole resplendet. Illi enim non pereunt diluvio separati ab Ecclesia, qui in prophetis et in omnibus sanctis Scripturis, tanquam in Dei nubibus, agnoscunt gloriam Christi, non suam quærunt. Sed ne adoratores hujus solis intumescant, sciant ita Christum significari per solem sicut per leonem, per agnum, per lapidem, similitudinis causa, non proprietatis substantia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And I, behold, I establish my covenant with you, and with your seed after you;
In Context
8Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo:
Cross References
Genesis 6:18Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
Genesis 9:17Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
Genesis 22:17benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Jeremiah 31:35Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi: + 31.35 Qui dat solem. ID. Secundum Genesim sol in cœlo positus est in lumine diei, luna et stellæ in lumine noctis. In psalmo quoque legitur: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam, quia invicem sibi dies et noctes succedunt.
Romans 1:3de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, + 1.3 Qui factus est ei. Qui factus secundum carnem, opere sancti Spiritus de virgine, id est natus. Impietati hæreticorum occurritur, qui obtuso corde capitulum hoc intelligentes, Christum tantum hominem accipiunt. Addendo ergo, secundum carnem, divinitati suam dignitatem reservavit, in qua Christus Dei Verbum est, per quem facta sunt omnia. AUG. Qui erat, etc., usque ad ut carnalibus congruenter appareret, indutum. ID. Expos. in hanc epist. Christus ergo una persona est geminæ substantiæ: nec tamen Deus et homo pars hujus personæ dici potest: alioquin Filius Dei, antequam formam servi susciperet, non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit.