bible.software › Genesis › Genesis 9 › Genesis 9:17
Genesis 9:17
Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And God said unto Noah, This is the token of the covenant, which I have established between me and all flesh that is upon the earth.
In Context
16Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.
18Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. + 9.18 Erant igitur filii Nœ, etc. HIER. in Q. Hebr. Sæpe LXX non valentes heth litteram, quia duplicem aspirationem sonat, in Græcum vertere, chi Græcam addiderunt, docentes in hujusmodi vocabulis esse aspirandum. Unde Cham transtulerunt pro eo quod est Ham, a quo Ægyptus usque hodie lingua Ægyptiorum dicitur Ham.
Read all of Genesis 9
Cross References
Genesis 9:9Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos: + 9.9 Ecce ego statuam pactum, etc. Testamentum posuit Deus inter se et homines et omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio, arcum scilicet, qui apparet in nubibus, qui nunquam nisi de sole resplendet. Illi enim non pereunt diluvio separati ab Ecclesia, qui in prophetis et in omnibus sanctis Scripturis, tanquam in Dei nubibus, agnoscunt gloriam Christi, non suam quærunt. Sed ne adoratores hujus solis intumescant, sciant ita Christum significari per solem sicut per leonem, per agnum, per lapidem, similitudinis causa, non proprietatis substantia.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 9:17