Genesis 9:18
Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. + 9.18 Erant igitur filii Nœ, etc. HIER. in Q. Hebr. Sæpe LXX non valentes heth litteram, quia duplicem aspirationem sonat, in Græcum vertere, chi Græcam addiderunt, docentes in hujusmodi vocabulis esse aspirandum. Unde Cham transtulerunt pro eo quod est Ham, a quo Ægyptus usque hodie lingua Ægyptiorum dicitur Ham.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
19Tres isti filii sunt Noë: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
Cross References
Genesis 9:25ait: [Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.]
Genesis 10:6Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.