bible.software › Genesis › Genesis 19 › Genesis 19:32
Genesis 19:32
Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. + 19.32 Veni, inebriemus, etc. ALC. Didicerant duæ filiæ Lot consummationem mundi futuram per ignem: sed, tanquam puellæ non perfectæ, neque sciebant quod, Sodomitis igne vastatis, multum spatium integrum remaneret; et suspicatæ sunt tale aliquid factum, quale in temporibus Nœ audierant, et ad reparandum genus humanum superstites se esse cum patre. Et quamvis grande crimen concubitus patris, gravior videbatur impietas, si servata castitate spem posteritatis delerent. Ideo consilium ineunt, et patris mœstitiam vel rigorem vino molliunt, et singulis singulæ noctibus suscipiunt ab ignorante conceptum, nec repetunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Come, let us make our father drink wine, and we will lie with him, that we may preserve seed of our father.
In Context
31Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ. + 19.31 Dixitque major ad minorem, etc. Quod pro excusatione dicitur filiarum, quia genus humanum defecisse putaverunt, ideoque cum patre accubuerunt. Non autem excusat patrem quod sequitur, et nescivit quod dormissent cum eo; appungunt enim desuper Hebræi obelo, quasi superfluum, quasi incredibile sit, quia rerum natura non capiat coire quempiam nescientem. STRAB. Lot inexcusabilis est, primo quia angelo non credidit; deinde quia inebriatus est, et fuit peccatum causa peccati. HIERON. Sic prava suggestio et delectatio, ut incestæ mulieres, insidiantur continentibus, ut accepta occasione, torpentes vino fallaciæ imbuant, et a statu rectitudinis quasi ignorantes dejiciant.
33Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit. + 19.33 Dederunt, etc. ISID. Lot in hoc loco legem significat, quia quidam ex illa procreati, et sub illa positi, male intelligendo quodam modo se inebriant; eamque non legitime utendo, infidelitatis opera pariunt. Bona est enim lex, si quis ea legitime utatur.
Read all of Genesis 19
Cross References
Genesis 11:3Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento: + 11.3 Venite. Timebant iterum diluvium; ideo auctore Nemrod voluerunt sibi constituere turrem, in qua diluvium non timerent. Stulta et impia audacia, unde secuta vindicta est et linguarum divisio. ISID. in Gen. Turris, mundi superbia, vel hæreticorum dogmata, etc., usque ad unitas confessionis et fidei.
Leviticus 18:7Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus.
Habakkuk 2:15Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus !
This Verse In Other Editions
Study Genesis 19:32