Haggai 2:11
In vigesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggæum prophetam, dicens:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thus saith the LORD of hosts; Ask now the priests concerning the law, saying,
In Context
12Hæc dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem, dicens:
Cross References
Deuteronomy 17:8Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. + 17.8 Si difficile. Sacerdotes Ecclesiæ Dei instruit, ut judicia ecclesiastica secundum potestatem sibi a Deo datam reverenter agant, et juste decernant, non ad libitum suum, sed secundum legis decretum, ne suscipiendo personam mutent sententiam.
Ezekiel 44:23Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis.
Titus 1:9amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. + 1.9 Eos qui contradicunt, arguere. Contradicentes non uno modo intelligendi sunt, paucissimi quippe nobis contradicunt loquendo, sed multi male vivendo. Quis enim audet apertissime loquendo contradicere veritati. Non contradicunt multi lingua, sed vita: quos redarguere bonum opus est, grandis sarcina, clivus arduus.