Titus 1:9
amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. + 1.9 Eos qui contradicunt, arguere. Contradicentes non uno modo intelligendi sunt, paucissimi quippe nobis contradicunt loquendo, sed multi male vivendo. Quis enim audet apertissime loquendo contradicere veritati. Non contradicunt multi lingua, sed vita: quos redarguere bonum opus est, grandis sarcina, clivus arduus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
10Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt:
Cross References
Job 27:6Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. + 27.6 Justificationem meam. Ibid. Cœptam justificationem desereret, si in peccantium laudem declinaret. Bene ab alienis absistit, qui prius se a propriis custodit: quasi, ideo de eis peccare timeo, quia non reprehendit me cor meum. Neque enim reprehendit me cor meum. Ac si dicat, etc., usque ad fortiter tamen cogitationi restitit.
Acts 18:28Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.
1 Thessalonians 5:21Omnia autem probate: quod bonum est tenete.
1 Timothy 1:10fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
1 Timothy 1:19habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: + 1.19 Conscientiam. Vocat cogitationes, in quibus summopere humilitas servanda est, qua spreta in magnos quidam devenerunt errores, sicut in principio ad Romanos ostensum est.
1 Timothy 6:3Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ: