Haggai 2:5
Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus; et confortare, Jesu, fili Josedec, sacerdos magne; et confortare, omnis populus terræ, dicit Dominus exercituum: et facite (quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum)
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:4Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. + 19.4 Alas aquilarum. Vocat doctrinas duorum Testamentorum, quæ nos ab infimis ad cœlestia portant.
Exodus 24:3Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. + 24.3 Faciemus AUG., quæst. 95. Notandum quod iterum populus, etc., usque ad apprehenderunt justitiam.
Exodus 29:45Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,
Exodus 34:8Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
Numbers 11:25Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. + 11.25 Auferens de spiritu. ID. Non intelligendum est, etc., usque ad et origo ipsius nihil damni ex derivatione accepit. Requievisset. ID. Et requievit super eos spiritus, et prophetaverunt omnes, etc. Non legitur requievisse spiritus, etc., usque ad laudem vitæ eorum et virtutes exposuit. ORIG. Et requievit in eis spiritus, et prophetaverunt, etc. Continuo operatur spiritus, etc., usque ad neque decet Spiritus sancti adesse præsentiam.
Joshua 8:1Dixit autem Dominus ad Josue: Ne timeas, neque formides: tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum, urbemque et terram. + 8.1 Dixit autem Dominus, etc. ADAM., hom. 8. Primo propter peccata victi sumus, etc. usque ad qui sequuntur Jesum, ab onere legis. AUG., quæst. 10 in Jos. Cum quis justum bellum susceperit, etc., usque ad non tam auctor belli quam minister judicandus est. ID., quæst. 11. Quærendum est utrum omnis fallendi voluntas pro mendacio putanda sit, et si ita est, utrum possit esse justum mendacium, quo ille fallitur qui dignus est falli. Et si non hoc quidem justum reperitur, restat ut secundum aliquam significationem hoc quod de insidiis factum est, ad veritatem referatur.