The Bible Software
bible.softwareHebræosHebræos 1 › Hebræos 1:5

Hebræos 1:5

Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? + 1.5 Hodie. Ne præterita generatio videretur, dixit hodie. Quanquam enim possit etiam ille dies intelligi, quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia hodie præsentiam significat, atque in æternitate nec præteritum est quidquam quasi esse desierit, nec futurum quasi nondum sit, sed præsens tantum: quia quidquid æternum est, semper est: divinius accipitur de sempiterna generatione sapientiæ Dei, quam fides sincerissima et catholica prædicat. Ego ero illi. Id est, honorem illius, vel illi homini de virgine nascituro. Potest tamen et secundum carnem hoc accipi dictum, etenim caro communicat altioribus, sicut et divinitas humilibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For unto which of the angels said he at any time, Thou art my Son, this day have I begotten thee? And again, I will be to him a Father, and he shall be to me a Son?

In Context

4tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. + 1.4 Tanto melior. In psalmo tamen ait: Paulo minus minoratus est ab angelis Psal. 8.. Hic eisdem melior dicitur. Et sicut illud secundum humanam naturam, ita et hoc secundum divinam dictum esse posset intelligi, nisi adderetur effectus, per quod aperitur, quod hic loquitur de eo secundum carnem. Nam secundum hoc quod Patris substantiæ consubstantialis agnoscitur, non est factus, sed natus: de eo ergo sermo versatur secundum humanam naturam, secundum quam et minor fuit angelis passione, et major et melior etiam gratiæ plenitudine, de qua et ipsi angeli ad mensuram accipiunt. Differentius nomen. Dum fuit mortalis, differens nomen habuit, quia angeli ministrabant ei. Postquam immortalis, magis differens. Et quia hoc habere posset, et non pro illis, addit præ illis, id est, valde differens a nomine angelorum, hoc est nomen quod est super omne nomen, scilicet Deus, sive Filius, quod revera dignius est illo quo illi dicuntur angeli, id est nuntii. Filii enim nomen proprietatem ostendit, non adoptionem, quia nisi esset proprius Filius, non posset ex hoc Apostolus amplitudinem honoris asserere. Proprius autem Filius est de ipso Patre genitus. Si autem adoptionis gratia esset Filius, non solum Patre, sed etiam angelis minor esset.

6Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. + 1.6 Iterum introducit, visibilem carne assumpta qui ante invisibilis in mundo erat, quæ assumptio dicitur exitus a Patre: introductio ad hæreditatem, ubi jubetur adorari. Et adorent. Et iterum dicit Pater de eodem Filio: Cum introducit. Id est, cum ostendit intro, usque ad corda hominum, ducendum, per fidem; quid dicit? Et adorent. Adorant angeli, quia jussioni ejus obtemperant et reverentur.

Read all of Hebræos 1

Cross References

1 Chronicles 17:13Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.

1 Chronicles 28:6dixitque mihi: Salomon filius tuus ædificabit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.

Hebrews 5:5Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. + 5.5 Non seipsum clarificavit. Clarificatus est Filius a Patre, cum dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui Matth. 3.. Quæ clarificatio longe ante per Prophetam prædicta est: Filius meus es tu, ego hodie genui te Psal. 2..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebræos 1:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebræos 1:4Hebræos 1Hebræos 1:6 →