The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 1 › Hebrews 1:4

Hebrews 1:4

tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. + 1.4 Tanto melior. In psalmo tamen ait: Paulo minus minoratus est ab angelis Psal. 8.. Hic eisdem melior dicitur. Et sicut illud secundum humanam naturam, ita et hoc secundum divinam dictum esse posset intelligi, nisi adderetur effectus, per quod aperitur, quod hic loquitur de eo secundum carnem. Nam secundum hoc quod Patris substantiæ consubstantialis agnoscitur, non est factus, sed natus: de eo ergo sermo versatur secundum humanam naturam, secundum quam et minor fuit angelis passione, et major et melior etiam gratiæ plenitudine, de qua et ipsi angeli ad mensuram accipiunt. Differentius nomen. Dum fuit mortalis, differens nomen habuit, quia angeli ministrabant ei. Postquam immortalis, magis differens. Et quia hoc habere posset, et non pro illis, addit præ illis, id est, valde differens a nomine angelorum, hoc est nomen quod est super omne nomen, scilicet Deus, sive Filius, quod revera dignius est illo quo illi dicuntur angeli, id est nuntii. Filii enim nomen proprietatem ostendit, non adoptionem, quia nisi esset proprius Filius, non posset ex hoc Apostolus amplitudinem honoris asserere. Proprius autem Filius est de ipso Patre genitus. Si autem adoptionis gratia esset Filius, non solum Patre, sed etiam angelis minor esset.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Being made so much better than the angels, as he hath by inheritance obtained a more excellent name than they.

In Context

3qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: + 1.3 Qui cum sit splendor gloriæ, etc. Hic secundum divinam naturam commendat Christum, ostendens eum coæternum et coæqualem Patri, ejusdemque cum eo substantiæ, sed alterum in persona. Figura substantiæ. Ecce aliter personaliter, ut figura ab eo cujus est figura. Sed æqualis, quia non dissimilis, sicut ipse ait: Pater in me est; et: Qui videt me, videt et Patrem meum Joan. 14.. Attende quod hæc nomina, scilicet lumen, gloria, quandoque ad naturam divinam referuntur, quandoque ad personam. Et quando ad personam referuntur; modo ad Patrem, modo ad Filium referuntur. Dicimus enim: Pater est lumen, et Filius est lumen. Similiter Pater est gloria, Filius gloria, et hi duo una gloria et unum lumen, non duo. Et dicitur Filius gloria de gloria, sicut lumen de lumine, et principium de principio, et Deus de Deo, non tamen duo dii, sed unus, non duo principia, sed unum. Splendor autem et figura, sicut et imago proprie ad personam Filii referuntur et relative dicuntur. Portansque omnia, etc. Supra dictum est, quia per ipsum fecit omnia. Hic ei nunc summam auctoritatis attribuit, ex eo quod cum auctoritate cuncta gubernat et continet. Sicut enim ab eo creata sunt omnia, ita per eum immutabilem conservantur. Creatoris enim omnipotentia causa est subsistendi omni creaturæ, quæ virtus si ab eis quæ condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. Purgationem. Postquam ostendit ejus excellentiam quo cuncta creavit et gubernat, hic humilitatis ejus benignitatem commendat. Commonet enim nos crucis et resurrectionis et ascensionis, ubi ait: Sedet, etc. In excelsis. Dicens hoc, non loco concludit Deum: sed ostendit hominem Christum omnibus altiorem, et omnibus eminentiorem. Sic et per dexteram, non Deum deformavit, sed similitudinem honoris demonstravit. Confessus enim nihil demonstrat aliud nisi honoris æqualitatem.

5Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? + 1.5 Hodie. Ne præterita generatio videretur, dixit hodie. Quanquam enim possit etiam ille dies intelligi, quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia hodie præsentiam significat, atque in æternitate nec præteritum est quidquam quasi esse desierit, nec futurum quasi nondum sit, sed præsens tantum: quia quidquid æternum est, semper est: divinius accipitur de sempiterna generatione sapientiæ Dei, quam fides sincerissima et catholica prædicat. Ego ero illi. Id est, honorem illius, vel illi homini de virgine nascituro. Potest tamen et secundum carnem hoc accipi dictum, etenim caro communicat altioribus, sicut et divinitas humilibus.

Read all of Hebrews 1

Cross References

Ephesians 1:21supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. + 1.21 Supra omnem, etc. Hoc dicit propter incarnationem Filii Dei, ut etiam homo factus super omnes cœlos esse dicatur, et super omnem creaturam, habens nomen ejus per naturam, non per adoptionem.

Colossians 1:18Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: + 1.18 Caput corporis Ecclesiæ. Quia ita se habet ad Ecclesiam, sicut caput ad corpus. Et cum Ecclesia ab Abel cœpit, quomodo caput eorum? Bene, quia est principium Ecclesiæ, id est fundator. Qui est principium. Ecclesiæ secundum divinitatem, id est fundator Ecclesiæ, quia omnes justos, qui ab Abel usque ad ultimum justum generantur virtute divinitatis et misericordiæ suæ dono illuminavit. Secundum humanitatem etiam potest dici principium Ecclesiæ, quia super fidem humanitatis ejus fundata est. Et bene ipse est caput et principium, et rector, et fundator, quia ipse est primogenitus, etc. Primogenitus, etc. Sicut natus est ante omnia de Deo, ut omnia crearet, sic homo primus resurgit, ut restauret, ut semper sit primus et princeps.

2 Thessalonians 1:7et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus, + 1.7 In revelationem. Incipit ostendere quam horribilis tribulatio illis, et quam jucunda requies istis futura est.

Hebrews 2:9Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. + 2.9 Eum autem, etc. Majores angeli homine dici possunt, quia majores sunt hominis corpore. Majores sunt et animo, sed in eo tantum quod peccati originalis merito corpus aggravat ipsum animum, sed hoc non in Christo. Quod autem tibi videtur nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi major est, qua majores videntur et angeli; non recte cogitas, nec attendis quem habeat locum in rebus humana natura, quæ condita est ad imaginem Dei: cui tamen injuria facta non est, cum Christus dicebat: Pater major me est Joan. 14.; qui non carni suæ solum, sed etiam menti quam gerebat humanæ Deum patrem præferebat, quæ sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam servit tota creatura Creatori. Propter passionem. Hic jam incipit ostendere non pro potentia tantum, vel ultione verba Christi audienda esse, sed pro dilectione qua dilexit nos, ut pro nobis moreretur.

Revelation 5:11Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium, + 5.11 Vidi. Non solum animalia et seniores ex officio suo idem attestantes, sed etiam audivi, Vocem angelorum. Id est supernorum spirituum qui Ecclesiam muniunt et custodiunt, qui de reparato sanctorum consortio gratulantur, qui testimonium perhibent Christo, et in nativitate, quando apparuerunt pastoribus et in passione, et in resurrectione et ascensione testati sunt judicem venturum. Vel angeli sunt minores subditi in Ecclesia, angelicam vitam ducentes, qui circumdant et honorant suos prædicatores et suos judices testimonio eorum consentientes et se conformantes. Multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, etc. Quanto plures, tanto major attestatio, et majus gaudium. Millia millium. Hunc numerum posuit, quia finitum est apud Deum quod hominibus infinitum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 1:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 1:3Hebrews 1Hebrews 1:5 →