The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 10 › Hebrews 10:2

Hebrews 10:2

alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: + 10.2 Cultores semel, etc. Una hostia Christi perfectos facit; et si millia peccant non indigent alia, quia sufficit ad omnia, et omnem conscientiam a peccatis lavat; quod non vetus, si enim hoc faceret, non esset opus iterari. Sicut medicamentum si fuerit forte, et salutis efficax, et valens cunctam valetudinem repellere, semel impositum, totum operatur; si vero semper imponitur, manifestum indicium est non contulisse salutem; ideoque quia illis sacrificiis nemo curabatur, frequenter offerebantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For then would they not have ceased to be offered? because that the worshippers once purged should have had no more conscience of sins.

In Context

1Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: + 10.1 Umbram enim. Probavit quod Christus fuerit semel mortuus; sed quare? vel semel? Quia lex non poterat perfectos facere, ideo agnus sine macula erat offerendus. Non ipsam imaginem. Id est veritatem, ut in pictura usquequo ponat quis colores, quædam est substratio. Vel substratio est umbra quædam, et non imago; cum vero flores ipsos quis colorum intinxerit, tunc imago efficitur. Accedentes. Licet pontifices per singulos annos in sancta sanctorum cum eisdem hostiis indesinenter offerrent, nunquam tamen suis hostiis potuerunt perfici.

3sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. + 10.3 Commemoratio, non absolutio; infirmitatis accusatio, non virtutis ostensio; propter infirmitatem ergo ostendendam, et ut memoria peccatorum fieret, imperavit Deus illa semper offerri.

Read all of Hebrews 10

Cross References

Isaiah 43:25Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. + 43.25 Ego sum. ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Isræl, ut ostendam et arguam peccatores.

Micah 7:19Revertetur, et miserebitur nostri; deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.

Hebrews 10:17et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 10:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 10:1Hebrews 10Hebrews 10:3 →