Hebræos 10:3
sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. + 10.3 Commemoratio, non absolutio; infirmitatis accusatio, non virtutis ostensio; propter infirmitatem ergo ostendendam, et ut memoria peccatorum fieret, imperavit Deus illa semper offerri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But in those sacrifices there is a remembrance again made of sins every year.
In Context
4Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
Cross References
Leviticus 16:6Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
Leviticus 16:29Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos. + 16.29 Mense autem septimo. ORIG., ubi supra. In qua solemnitas repropitiationis, etc., usque ad id est abjectus et refutatus.
Leviticus 23:27Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. + 23.27 Decimo die, etc. ISICH. Propitiationem et a peccatis liberationem acquiri in humilitate et afflictione animæ ex his intelligimus. Hanc debemus agere a vespere, id est a pœnitentia incipere quam fecit Christus initium prædicationis suæ Matth. 4.: pœnitentiæ superædificanda est vita bona et virtutibus consummata. Unde adjecit: Et offeretis holocaustum Domino.
1 Kings 17:18Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum?
Hebrews 9:7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: + 9.7 In anno. Quod singulis annis intrabatur, significabatur non venisse adhuc perfectionem. Pro sua et populi ignorantia. Christus pro populo suo obtulit, pro se vero non, nisi in membris suis. Unde ipse ait: Verba delictorum meorum Psal. 21.. Delicta enim nostra sua dicit, quia ea suscepit, non ad habendum, sed ad delendum.