Hebrews 10:1
Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: + 10.1 Umbram enim. Probavit quod Christus fuerit semel mortuus; sed quare? vel semel? Quia lex non poterat perfectos facere, ideo agnus sine macula erat offerendus. Non ipsam imaginem. Id est veritatem, ut in pictura usquequo ponat quis colores, quædam est substratio. Vel substratio est umbra quædam, et non imago; cum vero flores ipsos quis colorum intinxerit, tunc imago efficitur. Accedentes. Licet pontifices per singulos annos in sancta sanctorum cum eisdem hostiis indesinenter offerrent, nunquam tamen suis hostiis potuerunt perfici.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Colossians 2:17quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. + 2.17 Quæ sunt umbra, etc. Tunc fuerunt hujusmodi præcepta, quæ non servare peccatum erat, nunc testimonia et confirmatio veritatis. Ego Scriptura quæ tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum: et quæ tunc observabatur ad prænuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Corpus autem. Id est, veritas hujus umbræ est Christi, id est, ad Christum pertinet. Vel illa omnia sunt corpus Christi, id est significant corpus Christi, vel quod sumpsit de virgine, vel quod est Ecclesia.
Hebrews 8:5qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. + 8.5 Responsum est, etc. Non cum inciperet, quia jam multa figuris expresserat, sed cum per se non posset consummare, consulit Dominum, qui de figuris, sicut et de veritate eum docuit.
Hebrews 9:11Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: + 9.11 Per amplius. Christus introivit tabernaculum, id est, cœlum. Nomine signi, id est tabernaculi, designat Apostolus signatum, id est cœlum, quod bene dicitur, per amplius, quia plures capit quam terrenum illud, et perfectius, quia ibi perfecta beatitudo.
Hebrews 9:25neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: + 9.25 Neque ut sæpe, etc. Probavit, quod Christus per hostiam suam cœlestia mundavit; modo probat quod melioribus hostiis, id est, quod ejus hostia fuit dignior et efficacior omnibus aliis: quia illæ sæpe iteratæ sine consummatione, hæc semel oblata ad patriam reducit.
Hebrews 10:11Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: + 10.11 Et omnis, etc. Ne videretur sanguis per pontifices semel in anno oblatus minus profuisse et sacrificia quotidie per sacerdotes facta perfectos facere, hoc addit, quasi dicat: Pontifex per singulos annos offerens, non pervenit ad consummationem, sic etiam omnis sacerdos semper offert, et tamen per ea nunquam consummatur.