Luke 23:45
Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. + 23.45 Velum templi, etc. Hoc exspirante Domino gestum est, sed Lucas præoccupat, volens miraculum solis conjungere miraculo veli. Scinditur autem velum, ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait: Virtutes angelicas præsides quondam templi tunc pariter conclamasse: Fugiamus ab his sedibus. Pater, etc. Patrem invocans, se Filium Dei declarat. Spiritum commendans, non defectum virtutis, sed confidentiam ejusdem cum parte potestatis insinuat. Amat enim dare gloriam Patri, in quo nos informat, ut gloriam demus Creatori.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the sun was darkened, and the veil of the temple was rent in the midst.
In Context
Cross References
Exodus 26:31Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum: + 26.31 Facies et velum. ID., ibid., cap. 8. Etiam juxta litteram pulchritudini cœlestis visionis hoc congruit. Si enim decorem flammasque astrorum, multifariam nubium speciem et ipsam irim consideras, mille trahentem et varios averso sole colores, multo plures et pulchriores quam in velo tabernaculi in cœlo picturas notabis. Facies et velum, etc. ID., ibid. Velum hoc, usque ad ut appareat vultui Dei pro nobis. Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto. ID., ibid. Hactenus de pariete meridiano, etc., usque ad averso sole colores.
2 Chronicles 3:14Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim. + 3.14 Fecit quoque. RAB. Hoc in Regum præmittitur, etc., usque ad et veritas Evangelii et ingressus regni ipsa veritate aperitur. Et intexuit. Intexuntur cherubim his quatuor coloribus, cum in omnibus quæ pie agimus a venenatis dæmonum telis per angelica præsidia protegimur, et multitudine scientiæ indesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia divina, ne a virtutum calle aberremus.
Mark 15:38Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. + 15.38 Et velum templi. Ut arcam testamenti, et omnia legis sacramenta quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Ante dicebatur: Notus in Judæa Deus, in Isræl magnum nomen ejus Psal. 75.; nunc autem: Exaltare super cœlos Deus Ibid. 56., et in omni, etc.; et in Evangelio prius: In viam gentium ne abieritis Matth. 10..; et post passionem: Ite, et docete omnes gentes Ibid. 28..
Hebrews 6:19quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, + 6.19 Quam sicut. Sicut anchora navem, sic spes animam tenet, ne mergatur in salo hujus mundi, consentiendo iniquitati; ac firmam, ne saltem titubet. AUG. Jacta in Deum curam tuam, etc., usque ad si ad tempus fluctuat, anchora spes ejus est.
Hebrews 10:19Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,