The Bible Software
bible.software › Mattheum › Mattheum 27 › Mattheum 27:51

Mattheum 27:51

Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, + 27.51 Et ecce velum templi. Ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait virtutes angelicas præsides quondam templi tunc pariter conclamasse: transeamus de his sedibus. Velum quod dicebatur exterius: quia nunc ex parte videmus; cum autem venerit quod perfectum est, tunc velum interius dirumpetur. Terra mota est. Omnia elementa suum Dominum crucifixum demonstrant. Terra movetur, Dominum suum pendentem ferre non sustinens. Petræ. Id est corda gentilium, vel vaticinia prophetarum, qui petræ dicuntur a petra Christo, ut quidquid in eis duro legis velamine clausum erat, scissum pateret gentibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And, behold, the veil of the temple was rent in twain from the top to the bottom; and the earth did quake, and the rocks rent;

In Context

50Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.

52et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. + 27.52 Et monumenta. Et tamen cum monumenta aperta sunt, non ante surrexerunt, quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus ex multis fratribus. Corpora sanctorum. Hi credendi sunt cum Domino ascendente similiter ascendisse cum corpore.

Read all of Mattheum 27

Cross References

Exodus 40:21ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.

Leviticus 16:12assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta: + 16.12 De prunis altaris, etc. Spiritualibus verbis, quæ Joannes, egresso Juda, in cœna scripsit, quibus exponit quomodo ipse, cum sit in Patre et Pater in ipso Spiritum mittat; quomodo Pater agricola, ipse vitis, palmites apostoli, et alia multa, quæ ad pietatem accendunt tanquam carbones ignis Joan. 18.. Hauriens manu. 70. Implebit manus suas thymiamate, compositionis subtilis, subtilia scilicet spiritualia orans, non terrena. Thymiama orationem. Unde: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Oravit enim Christus pro discipulis.

2 Chronicles 3:14Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim. + 3.14 Fecit quoque. RAB. Hoc in Regum præmittitur, etc., usque ad et veritas Evangelii et ingressus regni ipsa veritate aperitur. Et intexuit. Intexuntur cherubim his quatuor coloribus, cum in omnibus quæ pie agimus a venenatis dæmonum telis per angelica præsidia protegimur, et multitudine scientiæ indesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia divina, ne a virtutum calle aberremus.

Psalms 18:15Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.]

Micah 1:3Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terræ.

Habakkuk 3:10Viderunt te, et doluerunt montes; gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam; altitudo manus suas levavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 27:51

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 27:50Mattheum 27Mattheum 27:52 →