The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 10 › Hebrews 10:4

Hebrews 10:4

Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For it is not possible that the blood of bulls and of goats should take away sins.

In Context

3sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. + 10.3 Commemoratio, non absolutio; infirmitatis accusatio, non virtutis ostensio; propter infirmitatem ergo ostendendam, et ut memoria peccatorum fieret, imperavit Deus illa semper offerri.

5Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: + 10.5 Noluisti. A tempore passionis, in quo est consummatio omnium hostiarum, cœperunt illa displicere. Nunquam ea ante destruxit, sed illis subditus fuit, dum in templo cum hostiis præsentatus fuit. Corpus autem aptasti mihi. Ablata sunt signa, quia exhibita est veritas, tunc tempus fuit ut illa auferrentur, et veritas veniret. Nec unquam in odoribus illis delectatus est Dominus, nisi in fide, et desiderio offerentis. Præcepit tamen hæc sibi offerri, potius quam offerrentur idolis; imposuitque in servitutem, non in justificationem, et ut figura essent futuri.

Read all of Hebrews 10

Cross References

Isaiah 66:3Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. + 66.3 Qui immolat bovem. HIER. Quasi: Sacrificium vestrum non placet mihi post immolationem veri sacrificii: in cujus umbra illa sacrificia concessi vobis, et ne immolaretis idolis. Canem. De quo per Moysen: Non offeres in domo Dei tui mercedem meretricis, neque pretium canis Deut. 23.. Et bene canis et meretrix copulantur, quia similiter libidinantur. Elegerunt in viis suis. Non mea voluntate, ex quo verus agnus immolatus est, Unde: Pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5..

Jeremiah 7:21Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Holocautomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes:

Hosea 14:2[Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

Micah 6:6Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos?

John 1:29Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. + 1.29 Altera die vidit Joannes Jesum. Typice. Joannes, id est populus gratiæ, altera die, id est post legem, cognoscit agnum quo redimitur. Venientem ad se, et ait. Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris suæ contemplationis accessibus, quia dignatus est a Joanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem. Ecce agnus Dei, etc. Tria ministrat agnus possidentibus se, lac simplicis doctrinæ quo parvuli nutriuntur, lanam, id est incrementa virtutum, esum carnis suæ. Peccata mundi. Peccatum mundi dicitur originale peccatum quod est commune totius mundi quo tota humana natura simul et semel condita leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale, singulaque superaddita gratia relaxat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 10:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 10:3Hebrews 10Hebrews 10:5 →