The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 11 › Hebrews 11:13

Hebrews 11:13

Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. + 11.13 Et salutantes. Utitur verbo translato a navigantibus, qui longe prospiciunt desideratas civitates, quas antequam ingrediantur, salutatione præveniunt. Ex metaphora ergo navigantium dicit, Et salutantes; id est gaudentes et desiderantes eas, sicut faciunt nautæ longe visis civitatibus. Et ideo confitebantur quod essent ipsi peregrini, qui in aliena patria nihil habent. Hospites. Hi de patria non sunt, et isti confitebantur se non esse de mundo, neque aliquid se habere in mundo, ideoque hoc confitebantur. Qui autem hoc dicunt, dant intelligi quod aliam patriam quærunt, quod ipsi significare volebant. Et ne putaret quis quod illam appeterent de qua exierant, subditur: Et si quidem, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

These all died in faith, not having received the promises, but having seen them afar off, and were persuaded of them, and embraced them, and confessed that they were strangers and pilgrims on the earth.

In Context

12Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. + 11.12 Ab uno. Utero, vel Abraham emortuo. Emortuum dicit ad opus concipiendi Saræ uterum, quantum ad virum seniorem; vel dicit ipsum Abraham ad opus generandi emortuum, quantum scilicet ad seniorem feminam. Tanquam sidera. Hoc dicit quantum ad bonos, id est qui luce virtutum et multitudine comparantur sideribus. Et sicut arena. Hoc dicit quantum ad malos, id est qui instabilitate et numero comparantur arenæ. Mare est ipsa gentilitas: ora, ritus ejus; cui propinqui facti sunt aliqui Judæi, non tamen in gentilitate.

14Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.

Read all of Hebrews 11

Cross References

Genesis 23:4Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.

Genesis 27:2Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ. + 27.2 Vocavitque Esau. ISID. in Gen., tom. 5 Esau venator, et agricola Jacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Esau populum Hebraicum, Jacob gentilem populum significat. Isaac vero Deum, qui utrumque populum, illum per legem, istum per fidem, sibi filios fecit. Esau agricola erat, quia Judæus pro terrenis Deo serviebat, cui non est dictum, ut esset pauper spiritu, mitis, pacificus, misericors, persecutionem patiens, ut copiosam mercedem haberet in cœlis; sed: Si custodieritis mandata mea, dabo vobis pluvias temporibus suis, etc., quæ pertinent ad carnis delicias. Fuit etiam venator, quia per effusionem sanguinis arietum et vitulorum, et hircorum, Deum placabat. Jacob simplex habitabat in tabernaculis, quia electi de gentibus fide et voluntate Deo placere studuerunt. Per tabernacula, diversas per orbem Ecclesias vel diversos ordines intelligimus

Genesis 48:21Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.

Genesis 49:18Salutare tuum expectabo, Domine.

Numbers 10:30Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 11:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 11:12Hebrews 11Hebrews 11:14 →