Genesis 48:21
Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 15:14Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia.
Genesis 26:3et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Genesis 37:1Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
Genesis 47:29Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto: + 47.29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Ea filium juratione constringit, etc., usque ad qui in baptismo apparuit fere trigesimo anno.
Genesis 50:24Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto: + 50.24 Asportate ossa, etc. STRAB. Joseph, sicut pater ejus, terram promissionis tota mente desiderabat, et incolatum Ægypti detestabatur. Nos quosque moraliter instruit, ut quandiu sumus in hoc mundo, terram promissionis, id est viventium, semper desideremus, et ibi requiescere optemus: quod bene fit, si numerum annorum Joseph moribus imitemur. Centum enim et decem vitæ annis expletis mortuus est: nos quoque studeamus per decalogi observantiam ad æternam beatitudinem quam centenarius significat, pervenire.
Deuteronomy 31:8Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas.