The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 11 › Hebrews 11:2

Hebrews 11:2

In hac enim testimonium consecuti sunt senes.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For by it the elders obtained a good report.

In Context

1Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. + 11.1 Est autem fides. Hic est laus et commendatio fidei, cujus descriptionem ponit. In qua tria notat, scilicet: quid efficiat in nobis, quod fundamentum est omnium bonorum, et quod et de non apparentibus est. De qua in Epistola ad Romanos plenius dictum est: Fides est substantia sperandarum rerum, id est, causa quæ res sperandas faciet quandoque subsistere in nobis; quod est dicere: faciet nos consequi futura bona. Et proprie dicitur fides substantia, quia sperandis substat, et facit ea esse in credentibus in alia vita. Et est fundamentum omnium bonorum quod nemo mutare potest, et sine quo non est bona ædificatio; vel, speranda jam facit esse in corde credentis. Argumentum, id est certitudo rerum quæ non apparent, et si quis de ea dubitet, probatio, ubi adhuc probatur futura resurrectio; quia ita crediderunt patriarchæ, apostoli, alii sancti. Fides est causa sperandorum, quia causa justitiæ per quam sunt speranda. Et hoc est: In hac testimonium, justitiæ, quod propter fidem Deus testatus est justos eos esse. Senes: Hoc dicit, non quod ætate senes, sed antecessores horum, et sic constat fidem non esse novam, sed tenendam, cum antiqui eam tenuerint.

3Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. + 11.3 Fide intelligimus. Exemplis utitur ad commendationem fidei, ad ostendendum quod de non apparentibus sit fides.

Read all of Hebrews 11

Cross References

Hebrews 11:4Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. + 11.4 Fide plurimam. Quod patres antiqui per fidem sint consecuti testimonium justitiæ ostendit, ponens aliud exemplum ad commendationem justitiæ. Defunctus adhuc loquitur. Id est, materia est nobis loquendi, ut de ejus fide exemplum demus. Non enim mors exstinxit famam fidei. Ex fide et patientia præcedentium consolatur istos. Abel adhuc loquitur, quia alios suo exemplo admonet ut justi sint. Interemit eum quidem mors, sed non cum eo interemit gloriam ejus et memoriam. AUG. Neque Henoch et Elias per tam longam ætatem senectute marcuerunt, nec tamen, etc., usque ad priusquam propter peccatum inde exire meruisset.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 11:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 11:1Hebrews 11Hebrews 11:3 →