The Bible Software
bible.softwareHebræosHebræos 11 › Hebræos 11:26

Hebræos 11:26

majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. + 11.26 Improperium Christi. Hoc dixit, vel quod Moyses pateretur pro Christo, vel quod significabat improperia Christi futura: vel, quod Moyses sustinuit a fratribus suis quos liberare volebat, sicut Christus a suis quos redimere venerat. Illi dixerunt Christo: Dæmonium habes Joan 7.. Et isti Moysi: Vis nos interficere, sicut interfecisti Ægyptium Exod. 2. Quod tamen patienter sustinuit, sicut et Christus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Esteeming the reproach of Christ greater riches than the treasures in Egypt: for he had respect unto the recompence of the reward.

In Context

25magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,

27Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. + 11.27 Non veritus. Quod prius fugerat in terram Madian, non fuit metus, sed fides; eo quod credebat a Deo liberari. Noluit ibi manere, ne esset causa jactantiæ, si in apertum periculum se præcipitaret, et tentaret Deum, quod diabolicum est. Sancti enim, quandiu habent quid faciant, non debent tentare Deum, ut et Dominus locum dedit Judæis, qui et suis præcepit: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam Matth. 10..

Read all of Hebræos 11

Cross References

Psalms 37:16Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus. + 37.16 Quoniam in te, Domine, speravi, etc. ID. Quia inter tot mala speravit in Domino, affirmat se audiendum in commemoratione emendationis. Speravi. Salutaris medicina malis, sperare, non deficere. In te, Domine, qui mutas tristia in læta. 1

Proverbs 11:18Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.

Isaiah 51:7Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis:

Matthew 5:12gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. + 5.12 Quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Non in volubilibus, cum non in rebus volubilibus merces æterna esse debeat, sed in spiritualibus firmamentis, ubi habitat sempiterna justitia. Jam ergo sentiunt hanc mercedem qui spiritualibus bonis gaudent. Sed perficietur cum mortale hoc induet immortalitatem. Sic enim persecuti, etc. Temperat exemplo rigorem passionis. Tribus modis fit persecutio: odio cordis, dictis, factis.

Matthew 10:41Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebræos 11:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebræos 11:25Hebræos 11Hebræos 11:27 →