The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 10 › Matthew 10:41

Matthew 10:41

Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He that receiveth a prophet in the name of a prophet shall receive a prophet’s reward; and he that receiveth a righteous man in the name of a righteous man shall receive a righteous man’s reward.

In Context

40Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit. + 10.40 Qui recipit, etc. Cum ad prædicationem mittit, etc., usque ad debere stipendia accipere.

42Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. + 10.42 Et quicumque. Qui periculum non suscipientium testimonio excussi pulveris denuntiavit, meritum recipientium ultra speratum commendat. Nota Deum magis ad pium affectum respicere quam ad quantitatem rei exhibitæ. Uni ex minimis. Minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et judices erunt cum Christo.

Read all of Matthew 10

Cross References

Genesis 20:7Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. + 20.7 Orabit pro te, etc. CHRYSOST., hom. 45 in Gen. Scias autem quod illius preces tibi vitam præbebunt.

1 Kings 17:20Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus?

2 Kings 4:8Facta est autem quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quæ tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem.

2 Kings 4:32Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus:

Matthew 6:1Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. + 6.1 Attendite, etc. Qui hucusque præcepit de misericordia, nunc præcipit de cordis munditia qua Deus videtur. Si enim non simplici intentione sed pro hominum laude, non probantur a Deo opera misericordiæ. Laus hominum non debet appeti, sed subsequi, ut exemplo alios invitet. Hactenus de justitia Evangelii, quæ est super justitiam Scribarum et Pharisæorum. Nunc qua munditia cordis eadem justitia debeat impleri: quod in eleemosyna servatur et oratione. Non enim monet hic vel orare vel eleemosynam facere: sed quo animo debemus facere. Agitur enim hic de mundando corde. Apud Patrem vestrum. Cujus gloriam filii quærere debent, et omnia bona ad hoc ut placeant ei, referre.

Matthew 6:6Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. + 6.6 Tu autem. Hoc simpliciter intellectum, docet vanam gloriam mundi fugiendam. Sed magis videtur præcipi, ut, inclusa pectoris cogitatione labiisque compressis, oret Deum. Cubiculum autem est cordis secretum. Ostium, carnalis sensus per quem hæc exteriora improbe se ingerunt, et turbæ phantasmatum orantibus obstrepunt. Parum est ergo cubiculum intrare, si importunis cogitationibus ostium patet. Sed resistendum est carnali sensui, ut oratio spiritualis ex intimis cordis dirigatur ad Deum. Clauso ostio. Sensibus clausis, ne turbæ phantasmatum exteriorum occurrant. Vel ostium vocat amorem vel timorem hujus sæculi. Sicut enim omne bonum ex timore et amore est Dei, sic omne malum ex amore et timore sæculi. His clausis, id est ablatis, ora. CHRYSOST. Quid ergo, inquis? in Ecclesia non oportet orare? Et valde quidem, sed cum hac voluntate ut illum unum intuearis, qui habet donandi quod petieris potestatem. Ubique enim Deus, quo aliquid facias intuitu, spectat. Patrem. Quem intus habes per fidem; unde: Apud me oratio Deo vitæ meæ Psal. 41..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 10:41

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 10:40Matthew 10Matthew 10:42 →