Hebræos 11:38
quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. + 11.38 Quibus dignus non erat mundus. Id est, quorum conversatione non erat mundus dignus, ideoque ne viles habeantur pro toleratis tribulationibus: vel, adeo viles erant hominibus, ut putarentur non esse digni stare vel habitare inter eos. Et tam illi quam priores, non acceperunt statim promissam vitam usque ad Christum. Cur non subditur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
39Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
Cross References
1 Samuel 22:1Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc. + 22.1 Quod cum. RAB. Significavit quod Redemptor noster, peracta passione et redemptione humani generis, de Isrælitica plebe in Judæa primum Ecclesiam collocavit, de qua et carnem sumpsit. Ubi fratres ejus, id est, apostoli et domus patris ejus, id est, qui crediderunt ex Judæis, venerunt ad illum, et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustiis constituti, etc. Quibus scilicet, ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos Matth. 11..
1 Samuel 23:19Ascenderunt autem Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ, in colle Hachila, quæ est ad dexteram deserti?
1 Samuel 24:1Ascendit ergo David inde: et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
1 Kings 14:12Tu igitur surge, et vade in domum tuam: et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer,
1 Kings 18:4Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua.
1 Kings 19:9Cumque venisset illuc, mansit in spelunca: et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia?