Hebræos 11:40
Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. + 11.40 Deo pro nobis melius aliquid providente. Prout naturam nostram assumeret, et gloriosius nobiscum exsultaret. Si illi tenuerunt fidem, qui nos tandiu exspectaverunt requiem, multo magis teneamus, qui statim a morte accipimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
God having provided some better thing for us, that they without us should not be made perfect.
In Context
39Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
Cross References
Romans 3:25quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum + 3.25 Proposuit Deus, etc. Ad hoc ut ostenderet se veracem in promissis, quæ ostensio necessaria fuit, non solum pro remissione præsentium, sed et eorum quæ præcesserunt in sustentatione Dei, Deo scilicet patiente et non puniente, tum ut ostenderet in hoc tempore Christi quod nullo alio tempore fieri potuit, ut sit justus et justificans eum qui ex fide est Jesu. Fidem in sanguine, id est, fidem passionis, vel per fidem et per passionem: neutrum enim sine altero valet. Propter remissionem. Duplex effectus remissionis est, scilicet carere pœna et frui gloria. Primum habuerunt ante Christi mortem justi, quia pœnam actualem non sentiebant. Sed post Christi mortem data est eis gloria divinæ visionis, a qua differebantur Deo sustentante eorum delicta.
Hebrews 7:19nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
Hebrews 8:6Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. + 8.6 Et melioris Testamenti, etc. Jam a sacrificio et sacerdotio transit ad differentiam Testamentorum, Veteri præferens Novum; eo quod Novum in melioribus repromissionibus sancitum.
Hebrews 9:23Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis. + 9.23 Ipsa autem cœlestia. Christus, qui in quibusdam significatus est, non indiguit mundari, sed omnes sui indigent; attamen signa ejus quæ in tabernaculo usum ministrationis præstabant, sanguine mundata sunt.
Hebrews 12:23et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, + 12.23 Qui conscripti sunt. Quasi dicat: Ne dubitetis ad angelos pervenire, quia vestri antecessores pervenerunt, et hoc est: Qui conscripti sunt, id est, cum eis qui in cœlis sunt, scripti sunt, id est in eorum ordine sunt.