The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 8 › Hebrews 8:6

Hebrews 8:6

Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. + 8.6 Et melioris Testamenti, etc. Jam a sacrificio et sacerdotio transit ad differentiam Testamentorum, Veteri præferens Novum; eo quod Novum in melioribus repromissionibus sancitum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But now hath he obtained a more excellent ministry, by how much also he is the mediator of a better covenant, which was established upon better promises.

In Context

5qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. + 8.5 Responsum est, etc. Non cum inciperet, quia jam multa figuris expresserat, sed cum per se non posset consummare, consulit Dominum, qui de figuris, sicut et de veritate eum docuit.

7Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. + 8.7 Nam si illud prius. Probat quod Testamentum Christi melius est Veteri: nam illud non vacat culpa, hoc vacat. Si enim vacasset culpa, non daretur secundum, sed datur. Et ita apparet illud fuisse imperfectum, hoc perfectum. Culpa vacasset, non utique. Ita hoc dicit, quasi ipsum culpam habeat. Quod videtur, dum præcipit sine gratia, et prævaricatores facit. Inquireretur, a Domino, qui prius paulatim instruxit et educavit, ut post perfectum daret.

Read all of Hebrews 8

Cross References

Romans 9:4qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:

Galatians 3:16Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.

Hebrews 7:22in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. + 7.22 In tantum. Ex laude sacerdotis infert commendationem legis. Melioris. Quia meliora, id est æterna promittit; Vetus autem Testamentum, temporalia.

Hebrews 9:15Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. + 9.15 Intercedente. Inter Vetus Testamentum et Novum (in quibus non solum sacramenta divisa sunt, sed et promissa) distinctio est passio Christi, in cujus morte constat terrena non promitti, sed æterna. In morte enim Unigeniti necesse est magna sperari.

2 Peter 1:4per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem. + 1.4 Maxima et pretiosa nobis promissa donavit. Id est vitam æternam quam per ejus cognitionem consequamur. Vel quæ promisit nobis, de conversione aliorum per nos, vel de adventu Spiritus sancti, vel de potentia miraculorum donavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 8:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 8:5Hebrews 8Hebrews 8:7 →