The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 9 › Hebrews 9:23

Hebrews 9:23

Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis. + 9.23 Ipsa autem cœlestia. Christus, qui in quibusdam significatus est, non indiguit mundari, sed omnes sui indigent; attamen signa ejus quæ in tabernaculo usum ministrationis præstabant, sanguine mundata sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

It was therefore necessary that the patterns of things in the heavens should be purified with these; but the heavenly things themselves with better sacrifices than these.

In Context

22Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. + 9.22 Et sine sanguinis effusione, etc. Hæc determinatio ideo apponitur, quia per aquam aspersionis quæ fiebat de cinere vitulæ rufæ, fiebat remissio peccatorum aliquando, quando non effundebatur sanguis, sed tamen effusus erat in immolatione vitulæ. In illis autem sacrificiis quamvis magis ea perverso populo fuerint congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata, figura tamen veritatis fuerunt quæ Christus est, cujus sanguine redempti et mundati sumus, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est.

24Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:

Read all of Hebrews 9

Cross References

Luke 24:46et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: + 24.46 Oportebat, etc. Oportebat ut ministri qui pœnitentiam et remissionem erant prædicaturi in omnes gentes, inciperent ab Hierosolymis. Non solum quia illis credita sunt eloquia Dei, et quia eorum est adoptio filiorum, et gloria testamenta, et legislatio; sed ideo etiam ut gentes variis erroribus et facinoribus implicitæ, hoc maxime indicio divinæ pietatis ad spem veniæ provocentur, quod eis qui Filium Dei crucifixerunt, veniam relaxat.

Colossians 2:17quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. + 2.17 Quæ sunt umbra, etc. Tunc fuerunt hujusmodi præcepta, quæ non servare peccatum erat, nunc testimonia et confirmatio veritatis. Ego Scriptura quæ tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum: et quæ tunc observabatur ad prænuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Corpus autem. Id est, veritas hujus umbræ est Christi, id est, ad Christum pertinet. Vel illa omnia sunt corpus Christi, id est significant corpus Christi, vel quod sumpsit de virgine, vel quod est Ecclesia.

Hebrews 9:9quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, + 9.9 Quæ parabola. Quod autem hæc de sacrificiis consummandis vel in primo vel in secundo tabernaculo secundum significationem dicta sint, aperit, subdens: quæ parabola est, etc.

Hebrews 9:24Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:

Hebrews 10:4Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.

1 Peter 1:19sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati: + 1.19 Sed pretioso sanguine. Ordo litteræ est: sed pretioso sanguine Christi, quasi agni incontaminati et immaculati. Hic tangit leviticas et sacerdotales celebrationes. Significat autem animam mundam per justitiam quæ offertur Deo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 9:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 9:22Hebrews 9Hebrews 9:24 →