The Bible Software
bible.softwareHebræosHebræos 12 › Hebræos 12:22

Hebræos 12:22

Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, + 12.22 Sed accessistis. Ex superioribus ista pendent, ubi dicit ad quæ accesserint post remotionem illorum, et non ponit contraria eorum quæ ex opposito intelliguntur, sicut supra assignatum est, sed primum quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam. Ad Sion. Id est, ad eos qui in alto speculantur Deum, quod speculari est magnum præmium. Et civitatem Dei. Hoc dicit, quia Deus in eis habitat quando eos justificat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But ye are come unto mount Sion, and unto the city of the living God, the heavenly Jerusalem, and to an innumerable company of angels,

In Context

21Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus.

23et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, + 12.23 Qui conscripti sunt. Quasi dicat: Ne dubitetis ad angelos pervenire, quia vestri antecessores pervenerunt, et hoc est: Qui conscripti sunt, id est, cum eis qui in cœlis sunt, scripti sunt, id est in eorum ordine sunt.

Read all of Hebræos 12

Cross References

Deuteronomy 33:2Et ait: [Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. + 33.2 Dominus de Sinai venit. Sinai interpretatur amphora mea vel mensura mea vel mandatum. Seir pilosus vel hispidus. Pharan ferocitas eorum vel frugifer. Sina igitur figurat Vetus Testamentum, quia certam mensuram mandatorum juxta decalogi decretum tenens, prohibere novit, non juvare: nec spiritu dilectionis liberat, sed timore pœnæ subditos ligat. Unde: Unum quidem in monte Sina in servitutem generans, etc. Gal. 4. Dominus ergo venit de Sina, id est ex lege et prophetis credentibus innotuit. Inde enim venit, cum ibi legenti et intelligenti innotescit. Unde: Ipse incipiens a Moyse et omnibus prophetis Luc. 24., discipulis exponebat, ad quorum corda venire cupiebat. De Seir ortus secundum carnem, scilicet de Judæis malitiæ et perfidiæ spineto asperrimis, novæ lucis ortu tanquam verus sol justitiæ fideles illuminavit. Unde: Nobis orietur sol justitiæ Mal. 4.. Et alibi: Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Isræl Num. 24.. Dominus, etc. Sina interpretatur tentatio. Dominus ergo de Sina venit, quia carnem nostram, in qua tentaretur, accepit. Et de Seir, etc. Qui et Edom vel Esau. Hic est populus Judæorum, qui gulæ desiderio quasi pro lentis edulio primatus gloriam perdidit, et benedictionis gratiam fide junioris populi supplantatus amisit. De Seir ortus est nobis, etc. Hunc montem longo tempore circumierunt, et in eo aliqua præcepta acceperunt. Seir, id est hispidus vel pilosus, gentilitatem significat, quæ peccatis erat horrenda; de qua ortus est Dominus qui in fine de Ecclesia gentium Judæis prædicabit, quia reliquiæ salvæ fient. Apparuit de monte Pharan, etc. Qui frugifer interpretatur, quia de Ecclesia gentium virtutibus frugifera fides Christi prædicabatur Judæis. Christus ergo de Pharan apparuit; quia quanto contra eum ferocitas infidelium exarsit, tanto altius divinitatis ejus notitia crevit. Quanto enim inter passionis contumelias latuit, tanto per virtutem resurrectionis effulsit; et qui prius incredulitatis ferocitate persecuti sunt, postmodum ei charitatis ardore adhæserunt; de quibus additur: Et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. Tabulæ scilicet, in quibus lex, quæ purgat et urit peccata. Dextera quoque Patris est Filius, qui attulit legem charitatis dicens: Ignem veni mittere in terram, etc. Luc. 12. In dextera ejus ignea lex. Dextera, Evangelium, per quod beatitudo æterna promittitur; quæ dextera dicitur, non temporalis, sicut in lege, quæ dicitur læva. Unde: Dextera illius amplexabitur me. In hac dextera lex ignea, id est, charitas a Spiritu sancto in electorum cordibus inflammata. Unde dicit: Plenitudo legis dilectio Rom. 13.. Et alibi: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem Joan. 13.. Hæc igneis linguis Spiritus sancti apostolis infusa, omnem legis plenitudinem tanquam digito Dei descripsit, et spiritu ferventes et operatione lucentes fecit. Sed quia non uni populo, ut lex Moysi, sed omnibus data est, adjungit: Dilexit populos.

2 Kings 19:4Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quæ audivit Dominus Deus tuus: et fac orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.

Psalms 42:2Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? + 42.2 Quare tristis incedo? AUG. Causam tristitiæ quærit, quæ est peccatum, ut causa lætitiæ justitia. Isaias propter peccatum: Modicum quidem contristavi illum, sic enim punit Deus. 1

Psalms 68:17Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. + 68.17 Exaudi me, Domine, etc. CAS. Periculis hominum expositis, voce eorum precatur: Exaudi me, Domine, quia benigna misericordia, non quia merui. Benigna. AUG. Suavis est tribulato misericordia, ut panis esurienti. Venit tribulatio; differt Deus subvenire, ut moveat desiderium, et sit dulce auxilium; quod cum fit, jam non est quo differat. 1

Psalms 87:3Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. + 87.3 Intret in conspectu. ID. Virtus puræ orationis, quæ quasi quædam persona ad Deum intrat et mandatum peragit: quo caro pervenire nequit. 1

Isaiah 12:6Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebræos 12:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebræos 12:21Hebræos 12Hebræos 12:23 →