Hebræos 12:28
Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. + 12.28 Itaque regnum immobile. Quia Deus cœlum et terram immobilem promittit, patet quod habemus gratiam, sine qua non possemus ad illud promissum pervenire, sed per eam suscipimus illud regnum immobile, ut ideo nullus desit gratiæ. Habeamus gratiam. Id est, fidem, spem et charitatem in sancta operatione; vel: Habeamus gratiam, id est, gratias agamus de omnibus, non murmurantes in aliquo, quia sic bene servitur Deo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 2:11Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. 1
Psalms 89:7Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. + 89.7 Defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. AUG. Mortales et passibiles facti, quod tamen morte finire timemus, unde sequitur: Et in furore tuo turbati sumus. Sæculum. Vitam nostram pravam. Vel sæculum posteros. In illuminatione vultus. CASS. Illa teguntur, quæ veniam habent: illuminantur, quæ puniuntur. 1
Isaiah 9:7Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.] + 9.7 Zelus Domini. ID. Cœpit ab Emmanuel prophetia, ubi dicitur: Pete tibi signum a Deo. Hic finitur.
Daniel 2:44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.
Daniel 7:27Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
Luke 1:33et regni ejus non erit finis.