bible.software › Hebrews › Hebrews 12 › Hebrews 12:27
Hebrews 12:27
Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. + 12.27 Quæ sunt immobilia. Quasi dicat: Id profecto sunt, quia quidquid erunt vel in principalibus essentiis, vel in formis extrinsecus sumptis, secundum id immobilia erunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And this word, Yet once more, signifieth the removing of those things that are shaken, as of things that are made, that those things which cannot be shaken may remain.
In Context
26Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. + 12.26 Adhuc semel, etc. Quasi dicat: Jam fuerunt mota, sed adhuc movebo: per semel notat quod ulterius non sunt movenda. Sed etiam cœlum, quod inferius est, scilicet æreum: unde dicuntur aves cœli. Totus autem pene ær iste ventosus, quem cœlum vel cœlos Scriptura vocat: istos utique imos, non illos supremos (ubi sol et luna et sidera constituta sunt) dicit hic Scriptura movendos, et alibi, perituros, propter magnam sui quamdam commutationem.
28Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. + 12.28 Itaque regnum immobile. Quia Deus cœlum et terram immobilem promittit, patet quod habemus gratiam, sine qua non possemus ad illud promissum pervenire, sed per eam suscipimus illud regnum immobile, ut ideo nullus desit gratiæ. Habeamus gratiam. Id est, fidem, spem et charitatem in sancta operatione; vel: Habeamus gratiam, id est, gratias agamus de omnibus, non murmurantes in aliquo, quia sic bene servitur Deo.
Read all of Hebrews 12
Cross References
Matthew 24:35Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. + 24.35 Cœlum et terra. Innovabuntur, deposita priori forma, permanente autem substantia, unde dicitur: Terra in æternum stabit.
2 Peter 3:10Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur. + 3.10 Cœli magno. Cœli, id est sancti; si quid ergo in eis purgandum est, per ignem purgabitur. Elementa. BEDA. Quantor, quibus mundus consistit, etc., usque ad et per temporale supplicium, solventur in melius.
Revelation 21:1Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est. + 21.1 Et vidi. In hac septima visione agit de innovatione elementorum, glorificatione sanctorum, describens merita per quæ sancti ita glorificati sunt. Cœlum novum et terram novam. Immutatio æris et terræ, dubitabilis non est quin per ignem fiat. Sed de aqua dubitatur, nam purgationem in seipsa habere creditur.
This Verse In Other Editions
Study Hebrews 12:27