bible.software › Hebrews › Hebrews 12 › Hebrews 12:7
Hebrews 12:7
In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If ye endure chastening, God dealeth with you as with sons; for what son is he whom the father chasteneth not?
In Context
6Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. + 12.6 Omnem filium. Etiam unicum qui fuit sine peccato. Si ergo exceptus es a passione flagellorum, exceptus es a numero filiorum. Unicus ille de Patris substantia natus æqualis Patri in forma Dei, Verbum quo facta sunt omnia, non habebat ubi flagellaretur. Ad hoc autem carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui flagellat unicum sine peccato, relinquit adoptatum qui est cum peccato? Unicus sine peccato, non tamen sine flagello, exemplum nobis proposuit in passionibus suis. Non ergo turbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quæ pertulerit Justus justorum, Sanctusque sanctorum. Et attende hic justitiam et misericordiam Dei. Justitia est in eo quod flagellat. Misericordia vero in eo quod recipit.
8quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. + 12.8 Ergo adulteri. Nota non jure vocari patrem, qui ex adulterio genuerit, quia ab eo geniti, non dicuntur filii legitimi.
Read all of Hebrews 12
Cross References
1 Samuel 2:29Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo: et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei?
1 Samuel 3:13Prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos.
1 Kings 1:6Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.
Job 34:31Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.
Proverbs 19:18Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. + 19.18 Erudi filium. Subjectum tibi, si errare conspicis, diligenter castiga; quod si castigari renuerit, ita caute erga illum age, ne quid in tuis verbis vel operibus, unde amplius peccet, inveniat. Huic concordat quod sequitur:
Proverbs 23:13Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.
This Verse In Other Editions
Study Hebrews 12:7