Hebrews 13:15
Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. + 13.15 Per ipsum ergo. Qui est nobis via, a quo sumimus exemplum, ad martyrium curramus. Confidentium. AUG. Ergo qui timetis Dominum, laudate eum, etc., usque ad cujus invisibilis sacrificii illud visibile sacrum signum erat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
Cross References
Leviticus 7:12Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: + 7.12 Si pro gratiarum actione fuerit oblatio. Ad litteram pro gratiarum actione fit oblatio, cum quis de magna tribulatione liberatus gratias agit, sicut Moyses post transitum maris Rubri Exod. 15..Mystice quoque, qui majora crimina non commiserit, Dei misericordiæ laudes persolvit, qui se immunem ab horrendis criminibus custodivit. Et lagana azyma uncta oleo. Panem, scilicet tenuem et latum, qui scientiam prophetarum significat. Quantum autem distat inter soliditatem panis et teneritudinem lagani, tantum inter scientiam veteris et Novi Testamenti; panes ergo sparguntur oleo, lagana unguntur, quia majus est lumen et gratia Novi Testamenti quam veteris. Coctamque similam, et collyridas olei, etc. Divinam scilicet sapientiam, quæ coquitur igne charitatis. Nam Christus Dei sapientia propter nimiam charitatem se tradit morti.
2 Chronicles 7:6Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in æternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat.
2 Chronicles 33:16Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: præcepitque Judæ ut serviret Domino Deo Israël.
Nehemiah 12:40Et sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai, Zacharia, Hanania in tubis,