The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 7 › Leviticus 7:12

Leviticus 7:12

Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: + 7.12 Si pro gratiarum actione fuerit oblatio. Ad litteram pro gratiarum actione fit oblatio, cum quis de magna tribulatione liberatus gratias agit, sicut Moyses post transitum maris Rubri Exod. 15..Mystice quoque, qui majora crimina non commiserit, Dei misericordiæ laudes persolvit, qui se immunem ab horrendis criminibus custodivit. Et lagana azyma uncta oleo. Panem, scilicet tenuem et latum, qui scientiam prophetarum significat. Quantum autem distat inter soliditatem panis et teneritudinem lagani, tantum inter scientiam veteris et Novi Testamenti; panes ergo sparguntur oleo, lagana unguntur, quia majus est lumen et gratia Novi Testamenti quam veteris. Coctamque similam, et collyridas olei, etc. Divinam scilicet sapientiam, quæ coquitur igne charitatis. Nam Christus Dei sapientia propter nimiam charitatem se tradit morti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If he offer it for a thanksgiving, then he shall offer with the sacrifice of thanksgiving unleavened cakes mingled with oil, and unleavened wafers anointed with oil, and cakes mingled with oil, of fine flour, fried.

In Context

11Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.

13panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis:

Read all of Leviticus 7

Cross References

Leviticus 2:5Si oblatio tua fuerit de sartagine, similæ conspersæ oleo et absque fermento, + 2.5 Si oblatio tua fuerit, etc. ISICH. in Lev. Oblatio de sartagine, etc., usque ad et ideo ab ejus scientia recessit. Similæ conspersæ, etc. Quia mortuus est et misertus nostri. Absque fermento, id est, sine macula.

Leviticus 7:15cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. + 7.15 Cujus carnes eadem comedentur die, etc. ORIG., ubi supra. Alius animæ cibus est lactis, etc., usque ad: Sint, inquit, nova et vetera. Usque mane. Futurum sæculum, ubi erit verus dies qui nocti hujus sæculi succedit, non vult nostram vitam imperfectam relinqui per quam nos oportet salvari: in futuro enim non licebit operari.

Numbers 6:15canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum: + 6.15 Et lagana: veterem legem a Spiritu sancto dictatam et temperatam ad utilitatem humanam. Absque fermento: quia spiritualis gratia in lege et in Evangelio recte intelligentibus patet.

2 Chronicles 33:16Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: præcepitque Judæ ut serviret Domino Deo Israël.

Psalms 50:13Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. + 50.13 Ne projicias me a facie tua. CASS. A peccatis faciem averte, sed non me a facie tua, unde lumen et sanitas veniat. 1

Psalms 103:1Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, + 103.1 Psalmus David. CASS. Item benedicere Deum monet, primo per cœlum et terram et ornatum eorum. AUG. Etsi vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi, etc., usque ad in omnibus spiritualis sensus quærendus est. Benedic, anima mea, Domino, etc., magnificatus. In notitia, qui semper magnus natura, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es; Confessionem, id est undique habes creaturas, quæ te confitentur, et quæ sunt decoræ et luminosæ. Vel, decor in essentia Dei, et lux undique. CASS. Vel incarnationem significat, per quam confessio et decus supernæ majestatis innotuit, et homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione. AUG. Confessionem induisti, id est Ecclesiam, etc., usque ad et vestis sine macula et ruga. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 7:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 7:11Leviticus 7Leviticus 7:13 →