Hebrews 13:16
Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. + 13.16 Beneficentiæ. Evacuata sententia pravorum de gula, redit ad mores. Beneficentiæ, id est, largitatis in alios. Et si vestra substantia sit ablata, tamen ex his quæ habetis eleemosynas date. Hoc supra dixerat: Non deserentes collectionem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But to do good and to communicate forget not: for with such sacrifices God is well pleased.
In Context
Cross References
Matthew 25:35esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
Luke 18:22Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Acts 10:38Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. + 10.38 Qui pertransiit, etc. In Græco additur, per quadraginta dies, non quod quotidie cum illo manducarent et biberent, nam esset contrarium Joanni, qui octo dies interponit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur, et totidem diebus jejunavit ante mortem, cibo indigens, quod manducavit post resurrectionem jam cibo non indigens. Jejunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis hujus sæculi. Manducavit, docens per hoc quod nobiscum est usque ad consummationem sæculi. Jejunium est in certamine, quia qui in agone est, ab omnibus se abstinet. Cibus est in spe pacis, quæ perfecta erit, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Nos autem cum viam Domini carpimus, a vanitate sæculi jejunamus, et futura repromissione reficimur. RAB. Per quadraginta dies, non assidue, sed quibusdam vicibus in illo quadragenario dierum numero factis.
2 Corinthians 9:12Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino,
Galatians 6:10Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. + 6.10 Dum tempus. Tempus seminandi est præsens vita qua currimus. In hac licet nobis quod volumus seminare. Cum vero transierit, tempus operandi aufertur; unde: Operamini dum dies est: veniet nox quando jam nullus poterit operari Joan. 9.. Ad omnes. Omnibus impendenda est misericordia. In quo præponendi sunt justi qui sunt ex fide. Quod et omnibus inimicis nostris qui scelerati sunt, persequentes Ecclesiam, testis est Dominus: Benefacite his qui oderunt vos. Diligite inimicos vestros Luc. 6.; quia et ipsi sunt homines: quibus in hoc Dominus pluit, et solem dat.