Hebrews 2:8
Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. + 2.8 In eo autem. Exponit sensum David. Ait David Psal. 8.: Omnia subjecisti: In eo autem quod Scriptura subjecit, id est, subjecta ostendit omnia, nihil dimisit, id est, nihil excepit de omnibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 41:1[Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo?
Psalms 8:6Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum; 1
Matthew 28:18Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: + 28.18 Et accedens. Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam. Data est. Hoc non de coæterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.
John 13:3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
1 Corinthians 15:27Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia. + 15.27 Præter eum qui subjecit ei omnia. Qui sicut ex nullo est, ita nulla ratione potest alicui esse subjectus: Ipse enim principium est omnium. Ut sit Deus omnia. Quia cum dicet omnis creatura Christum esse suum caput, Christi autem caput, Deum, non tantum in omnibus, id est in confessione omnium, unus erit Deus, sed et omnis creatura fatebitur ipsum esse ex quo sunt omnia.
Philippians 2:9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: + 2.9 Propter quod. Ostensa humilitate Christi quæ maxime in passione apparuit; nunc de claritate ejus, et quod et quantum humilitas mereatur ostendit.