The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 13 › John 13:3

John 13:3

sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Jesus knowing that the Father had given all things into his hands, and that he was come from God, and went to God;

In Context

2Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ: + 13.2 Et cœna facta. Cœna significat passionem. Sicut enim post cœnam non fit prandium, sic et Christus postquam semel passus est, non iterum patitur. Surgit a cœna, post passionem ponit vestimenta, secundum priorem infirmitatem linteo præcinxit se, eadem carne jam immortali, mittit aquam in pelvim, id est gratiam baptismi, lavat pedes et tergit a peccatis in baptismo, accepit vestimenta, id est Judæos in fine sæculi, quos prius excæcatos deposuit.

4surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se. + 13.4 Surgit a cœna. Ab illa cœlesti refectione, qua cum angelis reficiebatur, deponit vestimenta, gloriam æternæ beatitudinis. Et ponit vestimenta. Prætermisit altitudinem, suppositurus ejus humilitatem, ut perfecte commendetur humilitas homini cum tam altus sic se humiliaverit, ut et pedes traditoris lavaret.

Read all of John 13

Cross References

Matthew 28:18Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: + 28.18 Et accedens. Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam. Data est. Hoc non de coæterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.

John 1:18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.] + 1.18 Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.

John 3:35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.

John 7:29Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. + 7.29 Sed scio eum. Ideo scio eum, quia ab ipso sum ipse, etc. Breviter utrumque complectatur, ab ipso sum, quia Filius de Patre, Pater non de alio, et in carne me videtis, quia ipse me misit. In quo ei magna generantis auctoritas et sibi communis cum hominibus natura.

John 8:42Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit. + 8.42 Dixit ergo. Sicut præostendit de Abraham, ita nunc ostendit Deum non patrem eis esse eorum, quia non cognoscunt Filium quem misit nec eum diligunt. Ego enim. Processio ex Patre æterna est, in qua est Filius unigenitus Patri æqualis; venit homo factus, in quo frater hominibus.

John 16:27ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. + 16.27 Ipse enim. Amat nos Pater quia amamus Filium, cum a Patre et Filio accepimus ut amemus Patrem et Filium: data charitate per Spiritum, quem et ipsum amamus cum Patre et Filio, prior amans facit in nobis quod ametur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 13:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 13:2John 13John 13:4 →