Hebrews 3:1
Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum: + 3.1 Unde fratres. Ex omnibus superioribus infert; quasi: Quia potens, quia passus pro nobis, et potest auxiliari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 110:4Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. + 110.4 Memoriam fecit. ID. Secundo dicit fideles copioso munere satiatos, promittens adventum Domini, ut hæreditas avide quæratur. AUG. Memoriam fecit mirabilium suorum. Hunc humilians et hunc exaltans, etc., usque ad quid in futura glorificatus accipiet? 1
Isaiah 5:12Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.
Ezekiel 12:3Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est:
Haggai 1:5Et nunc hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras.
John 20:21Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. + 20.21 Dixit ergo eis iterum. Pax vobis, etc. Pacem offert, qui propter pacem venit, iterat, ut monstret per suum sanguinem esse pacificata quæ in cœlis sunt, et quæ in terra.
Romans 1:6in quibus estis et vos vocati Jesu Christi: + 1.6 Vocati Jesu Christi. Id est ab eo, scilicet Jesu Christo. Genitivus pro ablativo more Græco.