Romans 1:6
in quibus estis et vos vocati Jesu Christi: + 1.6 Vocati Jesu Christi. Id est ab eo, scilicet Jesu Christo. Genitivus pro ablativo more Græco.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Among whom are ye also the called of Jesus Christ:
In Context
Cross References
Romans 9:24Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,
Galatians 1:6Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: + 1.6 Miror. De destructione legis consequenter agit Apostolus. Et de levitate eos reprehendit, quod ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galata, translatio dicitur, congrue ex ipso nomine reprehensionis occasionem sumit. Et cum hæc prædicta bona sunt ex Christo, miror quod bene instructi prius, sic, tam vehementer et tam brevi tempore, transferimini, etc.
Colossians 1:6quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, + 1.6 Sicut, etc. Id est, ita pure et vere, sicut per me et alios venit in universum mundum, et adhuc manet in eo, quasi dicat: Non minus vobis factum est, quam in aliis ecclesiis. Cum sit in mundo Evangelium, fructificat ibi per bona opera, et crescit augmento scientiæ, et numero fidelium. Non per hoc ii plus habent quam vos, sed ita hoc facit Deus, sicut est in vobis, et ideo nil debetis superaddere.
1 Thessalonians 2:12deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. + 2.12 Vocavit, vocatione quæ est secundum propositum.
2 Timothy 1:9qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia. + 1.9 Qui nos liberavit. Vicem reddere liberanti convenit: Cujus cum beneficiis digne respondere non valemus, saltem legationem ejus fideliter et instanter agamus.
1 Peter 2:9Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. + 2.9 Vos autem genus electum. Hoc testimonium laudis quondam antiquo populo per Moysen datum Gentibus dat Apostolus, qui in Christum credunt: qui veluti lapis angularis in eam quam in se Isræl salutem habuerat, gentes adunavit. Regale sacerdotium. Summi sacerdotis corpori uniti, qui regnum sperare, et hostias immaculatæ conversationis Deo offerre debebant. Acquisitionis, in sanguine redemptionis ejus sicut erat quondam populus Isræl redemptus sanguine agni de Ægypto. Unde et in sequenti versu mystice recordatur veteris historiæ, et hanc specialiter in uno populo impletam docet. Annuntietis. BEDA. Sicut liberati de Ægypto, triumphale carmen Domino cantaverunt, ita nos post tenebras dissolutas, post acceptam remissionem per Christum qui nos ducit ad patriam supernæ claritatis debemus Deo rependere gratias dignas cœlestibus beneficiis.