The Bible Software
bible.softwareHebræosHebræos 3 › Hebræos 3:15

Hebræos 3:15

Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

While it is said, To day if ye will hear his voice, harden not your hearts, as in the provocation.

In Context

14Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. + 3.14 Participes enim Christi. Debetis hortari, et non esse duri, quia quod non eramus, facti sumus per gratiam, habentes partem cum Christo in hæreditate: hac tamen conditione, si initium substantiæ, id est fidei, quæ est initium bonorum, per quam Deus existit, in nobis, et per quam deificamur, et divinæ substantiæ participamus, usque ad finem, firmum retineamus.

16Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. + 3.16 Quidam enim audientes. Hoc ideo dicit, ne quis putet satis esse audire de requie, quia et illi omnes audierunt, sed non omnes audierunt, sed non omnes pervenerunt.

Read all of Hebræos 3

Cross References

Psalms 95:7Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem; + 95.7 Afferte Domino patriæ. CASS. Secunda pars, ubi ad subditos loquitur, etc., usque ad ut nullus excipiatur, indigena, vel peregrinus. Gloriam. ID. Quoniam bene conversatur homo, in quo glorificatur Deus. Honorem. Cum de bonis gratia refertur, unde, Non est inventus qui daret honorem Deo, nisi hic alienigena. In atria. ID. Atria, prophetæ vel apostoli, quibus itur ad Dominum; de atriis, prophetis vel apostolis, venitur in atrium catholicæ Ecclesiæ, ubi majestas adoratur. AUG. Vel, Introite in atrio, id est, in doctrinam prophetarum et apostolorum. 1

Hebrews 10:29quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? + 10.29 Conculcaverit, etc. Conculcat Christum qui libere peccat absque timore, et pœnitentia; et qui indigne participat, sanguinem pollutum ducit, si ab eo mundatus ad vomitum redit et pœnitere negligit. Spiritui injurius est, qui ejus beneficium grate non suscipit. Pollutum duxerit. Talis est qui per carnales observantias credit peccata dimitti, a quibus retrahit nos sanguis Christi, et ita pollutus est et nos polluit, si ab eo, unde est remissio, nos retrahit. Et spiritui gratiæ. Id est Spiritui sancto gratis dato; vel, qui dat gratiam, contumeliam facit; qui remissionem, quam ipse Spiritus facit, ascribit carnalibus observantiis, vel, qui eum male vivendo a se abjicit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebræos 3:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebræos 3:14Hebræos 3Hebræos 3:16 →