Hebrews 3:14
Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. + 3.14 Participes enim Christi. Debetis hortari, et non esse duri, quia quod non eramus, facti sumus per gratiam, habentes partem cum Christo in hæreditate: hac tamen conditione, si initium substantiæ, id est fidei, quæ est initium bonorum, per quam Deus existit, in nobis, et per quam deificamur, et divinæ substantiæ participamus, usque ad finem, firmum retineamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Romans 11:17Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es, + 11.17 Cum oleaster esses, insertus, etc. ANSELM. Videamus quemadmodum et ipse Dominus prænuntiet insertionem oleastri et fractionem ramorum, etc., usque ad quod Dominus prædixit faciendum Socius. In spe promissionis: hoc contra morem. Bona enim arbor in non bonam inseri solet, hic non bona in bonam.
1 Corinthians 9:23Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.
Ephesians 3:6gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: + 3.6 Per Evangelium, etc. Per prædicationem cognitum est donum Dei, quod Deus dat gentibus juxta operationem virtutis suæ: qua suscitavit Christum, in quo omnes sunt salvi sine operibus legis.
Hebrews 3:1Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum: + 3.1 Unde fratres. Ex omnibus superioribus infert; quasi: Quia potens, quia passus pro nobis, et potest auxiliari.
Hebrews 6:4Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, + 6.4 Impossibile. Ne quis vero existimet secundum vel tertium baptisma post peccata posse fieri, subdit: Impossibile, non tantum difficile, ne quis in hoc confideret. Eos qui, id est, etiam eos qui hæc bona habuerunt. Nedum penitus malos.
Hebrews 12:10Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. + 12.10 Et illi quidem. Hic alia ratio ostenditur, quare obtemperandum sit Deo. Ad id quod utile est, scilicet, in recipiendo sanctificationem ejus.