Job 26:6
Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. + 26.6 Nudus est infernus. Inferni et perditionis nomine diabolum et omnis damnationis ejus socios designat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Hell is naked before him, and destruction hath no covering.
In Context
Cross References
Job 11:8Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? + 11.8 Excelsior. Quia in circumscriptione sui spiritus cuncta transcendit. Profundior inferno. Quia transcendendo subvehit.
Job 31:12Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. + 31.12 Et omnia eradicans genimina. Germina animæ sunt operationes bonæ, quia si luxuriæ malo non resistitur, et illa pereunt quæ bona videbantur; sed in tanta castitatis munditia quam humilis fuit aperit, cum subjungit:
Psalms 88:10Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas. 1
Psalms 139:11Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent. + 139.11 Cadent super eos. AUG. Vel carbones ignis in terra, etc., usque ad unde Apostolus: Aliis sumus odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem II Cor. 2. 1
Isaiah 14:9Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. + 14.9 Infernus. Habitatores vel principes ejus inferni subter te. Sub terra enim est infernus, in quo visus est dives ille a Lazaro, unde Dominus vinctos suos eruit, vinctum diabolum dimisit. Omnes principes. Etsi hæc facta non sunt, tamen fieri potuerunt. Solatium est malorum inimicos habere socios pœnarum.
Hebrews 4:13Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.