The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 4 › Hebrews 4:3

Hebrews 4:3

Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. + 4.3 Et quidem. De prima requie quod significet, hic agit. Operibus. Quia dixerat nuntiatum esse de requie, dicit quando: videlicet, ante legem, post perfectionem operum septem dierum per requiem sabbati; et sub lege, quando per terram promissionis designabatur; et tempore, gratiæ Spiritu sancto dicente in David: hodie, etc., quasi, nuntiatum est de requie illa et sic quidem quando nondum completio istius veræ requiei erat significata, quia requie nullus adhuc potitus fuerat. Perfectis. Quod fuit facto homine, pro quo facta sunt omnia, et ipse ad Deum glorificandum factus est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For we which have believed do enter into rest, as he said, As I have sworn in my wrath, if they shall enter into my rest: although the works were finished from the foundation of the world.

In Context

2Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt. + 4.2 Non profuit, etc. Egressi enim de Ægypto, cum multam viam perambulassent, et multa indicia virtutis Dei accepissent in Ægypto, in mari Rubro, in eremo, consilium fecerunt mittere speculatores qui deberent inspicere naturam terræ. Quæ audierunt. Exploratoribus; qui mala retulerunt, non crediderunt; vel ita distingue, fidei sumptæ ex his quæ audierunt.

4Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. + 4.4 Et requievit die septima. Sex diebus fecit omnia, ut post nihil fieret nisi de materia tunc facta, et ad similitudinem factorum. Septima die quievit, quæ ideo significat requiem. Sic et sexta ætate homo Christus natus est mundo ad laborem, sexta die et sexta diei hora passus, septima quievit. Sic et nos dum sub operibus sex dierum vivimus, operamur; inde exeuntes, quiescimus: si tamen opera nostra valde bona inveniantur.

Read all of Hebrews 4

Cross References

Genesis 1:31Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. + 1.31 Viditque Deus, etc. AUG., ibid. Quæritur, cum singillatim cætera bona dicantur, cur homo ad imaginem Dei factus cum cæteris hoc dicatur? Sed forte præsciebat Deus eum peccaturum, nec in perfectione imaginis mansurum. Qui enim singillatim bonus est, magis cum omnibus, sed non convertitur. Cautum est ergo ut diceretur, quod in præsenti verum esset, et præscientiam futuri significaret. Deus autem omnia ordinavit, ut si qua singillatim fuerint delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas sit formosa. Et factum est vespere et mane, etc. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Mane sexti diei fit prædicatio Evangelii per Christum, etc., usque ad qui vesperam non habet. Moraliter. AUG., de Gen. contra Manich., lib. I in fine. Sexto die producit terra animam vivam, id est, homo de stabilitate suæ mentis, ubi habet fructus spirituales, id est, bonas cogitationes; omnes motus animi sui regit, ut sit in illo anima viva, id est, rationi et justitiæ serviens, non terrenitati et peccato. Ita fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, masculus et femina; id est, intellectus et actio: quorum copulatione spiritualis fetus terram impleat, id est, carnem subjiciat, et cætera quæ jam in hominis perfectione dicta sunt. In istis namque diebus vespera est ipsa perfectio singulorum operum, et mane inchoatio sequentium.

Psalms 95:11Lætentur cæli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus; 1

Jeremiah 6:16Hæc dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus. + 6.16 State super vias. Legamus Evangelicam parabolam, in qua negotiator bonus omnes vendidit margaritas, ut unam emat pretiosam: ut scilicet per patriarchas et prophetas veniamus ad eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14., unde, State super vias, etc.

Matthew 13:35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.

Ephesians 1:4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. + 1.4 Sicut elegit, etc. Ne quis ergo putet animas cum Deo æternas, et tunc aliquid meruisse juxta errorem illorum, qui ante hæc visibilia dicunt quasdam fuisse animas sanctas, et ideo tunc fuisse electas.

Hebrews 3:14Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. + 3.14 Participes enim Christi. Debetis hortari, et non esse duri, quia quod non eramus, facti sumus per gratiam, habentes partem cum Christo in hæreditate: hac tamen conditione, si initium substantiæ, id est fidei, quæ est initium bonorum, per quam Deus existit, in nobis, et per quam deificamur, et divinæ substantiæ participamus, usque ad finem, firmum retineamus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 4:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 4:2Hebrews 4Hebrews 4:4 →