The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 4 › Hebrews 4:2

Hebrews 4:2

Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt. + 4.2 Non profuit, etc. Egressi enim de Ægypto, cum multam viam perambulassent, et multa indicia virtutis Dei accepissent in Ægypto, in mari Rubro, in eremo, consilium fecerunt mittere speculatores qui deberent inspicere naturam terræ. Quæ audierunt. Exploratoribus; qui mala retulerunt, non crediderunt; vel ita distingue, fidei sumptæ ex his quæ audierunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For unto us was the gospel preached, as well as unto them: but the word preached did not profit them, not being mixed with faith in them that heard it.

In Context

1Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.

3Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. + 4.3 Et quidem. De prima requie quod significet, hic agit. Operibus. Quia dixerat nuntiatum esse de requie, dicit quando: videlicet, ante legem, post perfectionem operum septem dierum per requiem sabbati; et sub lege, quando per terram promissionis designabatur; et tempore, gratiæ Spiritu sancto dicente in David: hodie, etc., quasi, nuntiatum est de requie illa et sic quidem quando nondum completio istius veræ requiei erat significata, quia requie nullus adhuc potitus fuerat. Perfectis. Quod fuit facto homine, pro quo facta sunt omnia, et ipse ad Deum glorificandum factus est.

Read all of Hebrews 4

Cross References

Acts 13:46Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. + 13.46 Primum. ID. Primo filiam principis curare venit Jesus, sed mulier fluxum sanguinis patiens præripuit sanitatem. Æternæ vitæ. Non quia scirent vitam æternam esse quam respuebant, sed ex suo sensu et fide sua locuti sunt apostoli.

Romans 10:16Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? + 10.16 Isaias enim dicit, etc. Præscius Deus prædixit infidelitatem Judæorum, sed non fecit; neque præscisset mala eorum, nisi ea haberent. Sic etiam excæcat quod est deserendo, non autem faciendo et hoc meruit voluntas. Si dicitur non possunt Judæi credere quia Isaias prædixit, dico non possunt, quia nolunt. Quod Deus præscivit, prædixit; sed non fecit. Non possunt, dum superbi, dum tales, ut scilicet omnia suis viribus attribuerent, et negarent sibi necessarium esse divinum auxilium ad bene operandum.

Galatians 3:8Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. + 3.8 Providens. Non solum justitia ex fide, sed et benedictio, quia Scriptura dicit: In te benedicentur, id est, in tuæ fidei conformitate. Quia ex fide. Non ex operibus, etc. Prænuntiavit, id est, ostendit. Vel, prænuntiavit, id est, ostendit prænuntiatum esse, quod benedicentur in æterna beatitudine. In te. In tuæ fidei imitatione, etc.

1 Thessalonians 1:5quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. + 1.5 In Spiritu sancto. Quia per me recepistis dona Spiritus, non parce, sed in plenitudine. Quales fuerimus, etc. Per hoc etiam quod nos passi sumus in exemplum vobis, patet quod Deus vos dilexit et elegit.

2 Thessalonians 2:12ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

Hebrews 3:12Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: + 3.12 Cor malum incredulitatis. Ut putetis Christum non sufficere sine lege, quod est malum, quia sic ruit homo in multa peccata. Nec hoc leve, quia hoc est cor discedendi a Deo vivo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 4:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 4:1Hebrews 4Hebrews 4:3 →