Hebrews 5:12
Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. + 5.12 Etenim cum deberetis. Interserit increpationem de infirmitate, ut alta de Christo laborent intelligere. Quæ sunt elementa exordii. Exordium sermonum est simplex doctrina. Elementa ejus, materia de qua agit, ut nativitas, passio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 16:23Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum: sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.
Psalms 34:11Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me. + 34.11 Surgentes testes iniqui. CASS. Dictis calamitatibus hominis, ne ipse Christus alienus ab eis videatur, passionem suam exponit. Quæ ignorabam. AUG. Peccata sunt, etc., usque ad sed non committendo. 1
Isaiah 28:13Et erit eis verbum Domini: Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
Matthew 17:17Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. + 17.17 Et increpavit. Quia iratus est non homini, sed vitio: et per unum hominem Judæos arguit infidelitatis. Unde addit: Afferte illum huc ad me. Et exiit ab eo dæmonium. Marcus dicit, etc., usque ad quam prius quando possidebat quietus.
Acts 7:38Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis. + 7.38 Verba vitæ. RAB. Id est, duas tabulas cum Decalogo, et mandata cætera, de quibus dicitur: Qui fecerit ea, vivet in eis.
1 Corinthians 3:1Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,