The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 5 › Hebrews 5:13

Hebrews 5:13

Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ: parvulus enim est. + 5.13 Omnis enim, etc. Qui non capit hoc: Verbum caro factum est, quomodo capiet: In principio erat Verbum? Omnis de hac re sermo, quo agitur, ut non solum credatur, verum etiam intelligatur, sciaturque quod dicitur, onerosus est: facilius illos premit quam pascit. Ex quo fit, ut spirituales, ista carnalibus non omnino taceant, propter catholicam fidem, quæ omnibus prædicanda est. Nec tamen sic deserant, ut volentes ea perducere ad intelligentiam non capacem, facilius fastidiri faciant in veritate sermonem quam in sermone percipi veritatem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For every one that useth milk is unskilful in the word of righteousness: for he is a babe.

In Context

12Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. + 5.12 Etenim cum deberetis. Interserit increpationem de infirmitate, ut alta de Christo laborent intelligere. Quæ sunt elementa exordii. Exordium sermonum est simplex doctrina. Elementa ejus, materia de qua agit, ut nativitas, passio.

14Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.

Read all of Hebrews 5

Cross References

Isaiah 28:9Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. + 28.9 Ablactatos a lacte, avulsos. Alios non, quia portare non possunt. Hi enim sunt qui jam solido cibo uti possunt; aliis dicit Apostolus: Lac dedi vobis potum, non escam I Cor. 3..

Mark 10:15Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. + 10.15 Quisquis non receperit regnum. Qui non perseverat in ira, læsus non meminit, videns pulchram mulierem non concupiscit, non aliud habet in ore, aliud in corde. Quasi dicat: Si tales non fueritis, non intrabitis in regnum cœlorum. Regnum Dei. Id est, doctrinam Evangelii sicut parvuli accipere jubemur, id est, sicut parvulus doctoribus non contradicit, rationes adversus eos non componit, sed fideliter suscipit, cum metu obtemperat et quiescit: ita et nos obediendo simpliciter, et sine omni contradictione verba Domini debemus suscipere.

Romans 2:20eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. + 2.20 Habentem formam. Ut aliis exemplum scientiæ legis sis et veritatis. Quidam enim scientiam et intellectum alicujus libri habent et ita sentiunt sicut auctor ipse sensit, non tamen habent inde veritatem: quia nesciunt quomodo sit verum, nec etiam esse verum: sed Judæus jactat se habere sensum legis, et scire verum esse sensum illum legis, ita ut aliis scire volentibus sit exemplar.

1 Corinthians 3:1Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,

1 Corinthians 14:20Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. + 14.20 Sed malitia parvuli estote. Sitis remoti a malitia, ut parvuli, studentes his quæ prosunt, quod est perfectio sensus.

Ephesians 4:14ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 5:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 5:12Hebrews 5Hebrews 5:14 →