Hebrews 8:13
Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.
Cross References
Isaiah 51:6Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. + 51.6 Cœli sicut fumus. ID. De sanctis scriptum est, etc., usque ad quidam tamen perire et inveterascere pro abolitione et morte accipiunt.
1 Corinthians 13:8Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. + 13.8 Charitas. Item in hoc est dignior quia nec in hoc sæculo, nec in futuro finitur, etsi quædam opera ejus cessent. Nunquam excidit. Si credendo et sperando diligimus quod nondum videtur, quanto magis cum videbitur?
Hebrews 7:11Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? + 7.11 Sub ipso. Quia in manu sacerdotis lex, et per eum impletur lex quæ dicitur consummare. Hæc translatio præfigurata fuit in Samuele, qui de tribu Ephraim electus est sacerdos a Domino, reprobatis filiis Eli, Domino dicente: Qui honoraverit me, honorabo eum; et qui inhonoraverit, etc.
Hebrews 9:9quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, + 9.9 Quæ parabola. Quod autem hæc de sacrificiis consummandis vel in primo vel in secundo tabernaculo secundum significationem dicta sint, aperit, subdens: quæ parabola est, etc.