The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 13 › Corinthios i 13:8

Corinthios i 13:8

Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. + 13.8 Charitas. Item in hoc est dignior quia nec in hoc sæculo, nec in futuro finitur, etsi quædam opera ejus cessent. Nunquam excidit. Si credendo et sperando diligimus quod nondum videtur, quanto magis cum videbitur?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Charity never faileth: but whether there be prophecies, they shall fail; whether there be tongues, they shall cease; whether there be knowledge, it shall vanish away.

In Context

7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. + 13.7 Omnia credit. Non dicit omnibus credit, quia soli Deo. Omnia sperat. Sic in patribus, id est in populo Isræl apparuit, qui sperabant habere quod promittebat Deus. Omnia sustinet. In capite, id est in Christo, qui patienter exspectavit gloriam resurrectionis et ascensionis.

9Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.

Read all of Corinthios i 13

Cross References

Jeremiah 49:7Ad Idumæam. [Hæc dicit Dominus exercituum: Numquid non ultra est sapientia in Theman? periit consilium a filiis; inutilis facta est sapientia eorum. + 49.7 Ad Idumæam. RAB. Tropologice Idumæa terrena et carnea delectatio, quæ consurgit adversus spiritum, ut non faciamus ea quæ sunt spiritus, et animam, etc., usque ad Cum enim spiritui caro subjecta fuerit, Idumæa transibit in Judæam, et caro serviet rationi.

Acts 2:4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. + 2.4 Et cœperunt. Ecce signum plenitudinis: plenum vas erumpit. Ignis in sinu non potest occultari. Variis linguis. Quia linguis omnibus loquebantur, vel sua, id est Hebræa lingua, loquentes, ab omnibus ita intelligebantur, ac si propriis singulorum loquerentur, secundum illud Prophetæ: In aliis linguis, et labiis aliis, loquar populo huic, etc.

1 Corinthians 12:10alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. + 12.10 Sermonum. Sermones sunt allegoricæ pronuntiationes quæ in prophetis et in Evangeliis apparent.

1 Corinthians 13:1Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. + 13.1 Si linguis, etc. Probat hic quod charitas excellentior est: quia alia sine illa non valent, et illa sine istis prodest plurimum. Charitatem autem. Charitas est fons proprius et singularis bonorum cui alienus non communicat. Quæ ut oleum non potest premi in imo, sed superexcellit; quæ si desit, frustra habentur cætera: si adsit, habentur omnia? Velut æs sonans, etc. Sicut impulsu aliquo et non per se æs resonat, sic loquens linguis, non per se, qui nescit quod loquitur, sed virtute spiritus profert ea quibus audientes mulceat.

1 Corinthians 13:13Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas. + 13.13 Fides, spes, etc. Quibus scientia et prophetia militat sine quibus nullius justi est vita ista perfecta. Major autem horum est charitas. Charitas est cui hic fides et spes non potest deesse, sed fides et spes sine charitate possunt esse.

Galatians 5:6Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. + 5.6 Nam in Christo. His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendæ sunt, et vitia fugienda. Media vero quæ inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et præputium, quæ nihil valent in Christo Sed fides. Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est dæmonis. Nam et dæmones credunt et contremiscunt Jac. 2.. Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam dæmones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse dæmones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios i 13:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios i 13:7Corinthios i 13Corinthios i 13:9 →