Hebrews 7:11
Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? + 7.11 Sub ipso. Quia in manu sacerdotis lex, et per eum impletur lex quæ dicitur consummare. Hæc translatio præfigurata fuit in Samuele, qui de tribu Ephraim electus est sacerdos a Domino, reprobatis filiis Eli, Domino dicente: Qui honoraverit me, honorabo eum; et qui inhonoraverit, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
Cross References
Galatians 4:3ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. + 4.3 Sub elementis. In elementis neomenias, id est lunares dies, et sabbatum significat, non quod in elementis sperarent ut pagani, sed quod in his Deum venerarentur. Mundi. Quia lex non cœlestia sed terrena promittebat: vel transitoria, ut est mundus.
Colossians 2:10et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis:
Hebrews 5:10appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
Hebrews 7:15Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
Hebrews 7:21hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum):
Hebrews 8:10Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: + 8.10 Dando leges meas in mentes. Non in tabulis lapideis, non atramento, sed Spiritu, quo præsente (qui est digitus Dei) diffunditur charitas in cordibus, quæ est plenitudo legis. Siquidem justi non extra terrentur, sed intus diligunt justitiam. Dando leges: Ecce Testamentum. Superscribam. Quasi: Quæ debent superesse eisque dominari. Et ero illis in Deum. Id est vivent ex me et mihi, et in futuro me videbunt, quod est perfectio, ut alter alterum non doceat. Hæc est distantia Veteris et Novi, quod illud in lapide, hoc in corde; ibi merces, terra; hic visio Dei.