Hebrews 8:7
Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. + 8.7 Nam si illud prius. Probat quod Testamentum Christi melius est Veteri: nam illud non vacat culpa, hoc vacat. Si enim vacasset culpa, non daretur secundum, sed datur. Et ita apparet illud fuisse imperfectum, hoc perfectum. Culpa vacasset, non utique. Ita hoc dicit, quasi ipsum culpam habeat. Quod videtur, dum præcipit sine gratia, et prævaricatores facit. Inquireretur, a Domino, qui prius paulatim instruxit et educavit, ut post perfectum daret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For if that first covenant had been faultless, then should no place have been sought for the second.
In Context
Cross References
Hebrews 7:11Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? + 7.11 Sub ipso. Quia in manu sacerdotis lex, et per eum impletur lex quæ dicitur consummare. Hæc translatio præfigurata fuit in Samuele, qui de tribu Ephraim electus est sacerdos a Domino, reprobatis filiis Eli, Domino dicente: Qui honoraverit me, honorabo eum; et qui inhonoraverit, etc.
Hebrews 8:6Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. + 8.6 Et melioris Testamenti, etc. Jam a sacrificio et sacerdotio transit ad differentiam Testamentorum, Veteri præferens Novum; eo quod Novum in melioribus repromissionibus sancitum.