The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 9 › Hebrews 9:10

Hebrews 9:10

et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. + 9.10 Usque ad tempus correctionis; id est usque ad tempus gratiæ, quo in melius corrigendi erant ii qui hucusque sub pædagogo erant, quos lex non poterat perfectos facere, non tamen eo tempore debebat cessare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which stood only in meats and drinks, and divers washings, and carnal ordinances, imposed on them until the time of reformation.

In Context

9quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, + 9.9 Quæ parabola. Quod autem hæc de sacrificiis consummandis vel in primo vel in secundo tabernaculo secundum significationem dicta sint, aperit, subdens: quæ parabola est, etc.

11Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: + 9.11 Per amplius. Christus introivit tabernaculum, id est, cœlum. Nomine signi, id est tabernaculi, designat Apostolus signatum, id est cœlum, quod bene dicitur, per amplius, quia plures capit quam terrenum illud, et perfectius, quia ibi perfecta beatitudo.

Read all of Hebrews 9

Cross References

Exodus 30:19lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes,

Leviticus 11:2Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ:

Leviticus 14:8Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus, + 14.8 Vestimenta sua. Opera et si quas virtutes habuerit, quia et has peccatum polluit. Purificatusque, vere. Superius tamen dictum est lepram mundatam, sed sic intelligendum est, mundari aptam. Extra tabernaculum. Consortium sanctorum, a quo excluduntur peccatores. Unde cum hujusmodi nec cibum sumere I Cor. 5.

Leviticus 16:24lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo:

Leviticus 22:6immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,

Deuteronomy 14:3Ne comedatis quæ immunda sunt. + 14.3 Ne comedatis. Animalia immunda sunt, sed quæ significando exprimunt, mores, scilicet hominum, et actus, et voluntates.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 9:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 9:9Hebrews 9Hebrews 9:11 →